Monumenta Bambergensia, Nr. 175, S. 316
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 175, S. 316

c. 1115 ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem, 'revertatur ad dominam suam. Quid mirantur, quia commoventur potestates christianae adversus detestandos dissipatores ecclesiae? Ergo non moverentur"? Et quomodo redderent* rationem de im- perio suo? Pertinet hoc ad reges christianos, ut temporibus suis placatam velint matrem suam ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Deum; miratus est rex Nabuchodonosor lau- dantes Deum pueros et circa eos ignem innocentem. Et cum miratus esset ille, qui statuam suam erexerat et ad eam ado- randam omnes coegerat, tamen laudibus puerorum commotus, ubi vidit maiestatem Dei praesentis in igne, ait: „Et ego ponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra: quicunque dixerint blasphemiam in Deum Sydrac" Mysac et Abdenago, in interitum erunt et domus eorum in perdicionem". Si Nabucho- donosor laudavit et praedicavit et gloriam dedit Deo, ut decre- tum mitteret per regnum suum, quomodo reges christiani non moveantur adve>'sus blasphematores ecclesiae Christi? Hec Augu- stinus1.
Proinde obsecramus in Domino, quatinus sanctitas vestra itad de his faciat, ut ecclesiae nostrae iam diu periclitanti sub- veniendo consulatis.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 175, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/a88be7ea-0b07-43d6-9724-5b9e5d4505b7/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success