useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 254
Signature: 254

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 254, S. 437
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 254, S. 437

    Graphics: 
    x

    243. Anacletus II antipapa omnibus per Alamanniam et Saxo- niam constitutis, se pontificem Romanum creatum esse, significat. Hortatur, ut in fide erga ecclesiam Romanam permaneantb. (E 339)

    Anacletus episcopus servus servorum Dei venerabilibus fra- 1130 tribus archiepiscopis episcopis" abbatibus praepositis et reliquis Fobr'2' tam clericis quam laicis per Alamanniam et Saxoniam consti- tutis salutem et apostolicam benedictionem.

    Et apostoli Pauli auctoritated didicimus et in nobis ipsis nuper experti sumus, quia vere inscrutabilia sunt iudicia Dei et investigabiles viae eius1. Obeunte siquidem decessore nostro" papa H(onorio), fratres nostri cardinales, pastoris solatio destituti, mira et stupenda cleri et populi concordia ad summum nos api- cem pontificatus elegerunt. Quanta tunc honorificentia, quanto populi concursu, quantaque cunctorum laeticia ad beati Petri apostolorum principis basilicam deducti atque in sacratissima eius cathedra fuerimus positi, cogitare quis potest, narrare quis potest? Vestram igitur universitatem litteris praesentibus visi- tantes, monemus in Domino et obsecramus: ut in ea, qua sem- per mansistis, dilectione ac fidei constantia persistatis ac pro consueta et debita Romanae ecclesiae reverentia, quae ad nostrum et eiusdem ecclesie honorem pertinent, operari per Dei gratiam procuretis; scientes procul dubio, quia nos vestris bonae volun- tatis effectibus ingratos minime invenietts.

    Si quid autem sinistri rumoris acceperitis, non multum mi- remini. Solius enim Dei est, unire vota et omnium voluntates.

    a. hyeme V. b. ex V Ulv, Z p. 312. c. om. Z. d. Ex auctori- tatc bcati Panli apostoli V. e. meo V. 1. Rom. 11, 33.

    422 UDALRICI CODEX. 243. 244

    1130 Falsum tamen, quicquid praeter id, quod diximus, delatum fuerit, habeatis; cum noveritis electionem nostram hoc ordine celebra- tam. Ignem sui amoris in cordibus vestris conservet Domi- nus omnipotens et aeternae beatitudinis vos faciat coheredes. Datum Romae apud Sanctum Petrum 6 Kal. Martii.

    244. Anacletus II antipapa Lotharium III regem rogat, ut ec- clesiam Romanam diligat. De Friderico I Coloniensi, de Ottone Halberstatensi, de Adalberone II Bremensi". (E 340) 1130 Anacletus episcopus servus servorum Dei karissimo in Christo obr.24 T^othario) glorioso Romanorum regi nec non speciali beati Petri filiae R(ichinzae) reginae salutem et apostolicam bene- dictionem.

    Postquam disponente Deo ad tocius ecclesiae regimen pro- moti sumus, sicut ex litteris, quas ad regni vestri episcopos misimus1, cognoscetis, excellentiam vestram duximus litteris spe- cialibus visitandam. Nos siquidem iuxta decessoris nostri papae H(onorii) exemplum et vos et honorem vestrum singulari volu- mus affectioneb diligere vestrosque amicos seu inimicos nostros pariter deputare. Rogamus, ut pro beati Petri reverentia et di- lectione nostra matrem vestram Romanam ecclesiam diligere at- que secundum datam vobis a Domino potestatem honorare in omnibus procuretis.

    Ceterum quia serenitas vestra domno papae Honorio pro fratre nostro karissimo Coloniensi archiepiscopo3 supplicavit, nos, fratrum nostrorum consilio preces vestras benigno intuitu audien- tes, interdictum decessoris nostri ob dilectionis vestrae gratiam relaxamus et praedicto fratri nostro officii sui plenitudinem re- stituimus. De Halverstatensi vero episcopo3 breviter respon- demus, quia videlicet ad partes illas de fratribus nostris ali- quem mittere disposuimus, qui legati nostri archiepiscopi Mo- guntini4 consilio una vobiscum ea, quae ad vestrum et regni honorem pertinent, praestante Domino adimplebit. Per eun-

    a. sx V Ulv, Z p. 312—313. b. aflectu f.

    1. ep. 243 supra p. 421. 2. Friderico I. 3. Ottone. 4. Adelberti I.

    UDALRICI CODEX. 244. 245 423

    dem quoque fratrem, quem miserimus, fratri nostro A(dalberoni)1 1130 Bremensi archiepiscopo plenam iustitiam fieri pro vestra et totius Febn24 regni gratia disposuimus et sua ecclesiae illi privilegia confir- mare. Datum Romae apud Sanctum Petrum 6 Kal. Martii.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.