useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 198
Signature: 198

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 198, S. 362
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 198, S. 362

    Graphics: 
    x

    191. D. quidam cuidam H. respondet de ecclesiae schismate et de excommunicatione Heinrici V imperatoris". (E 321)

    H. in Christi menbris vero verae religionis speculo D., Dei gratia si quid est, inter erumpnas inminentis procellae ad ea, quae sursum sunt, indesinenter suspirare.

    Iste vester legatus, praesentium litterarum baiolus, magnae mihi hilaritatis occasionem praebuit; quia et fraternae dulce- dinis salutationem et spiritualis devotionis circa inquisitionem divinae veritatis vere catholico viro dignam quaestionem ad me nuper ex parte vestrae pertulit serenitatis. Unde, quantum ego peccator audeo et valeo, Spiritui sancto gratias agere non cesso, qui vos in benedictionibusb catholicae veritatis praevenit et lu- men vultus sui super vos" signavit, ut ipso duce inter tenebras praesentis erroris et scismatis1 a via mandatorum Dei non de- clinetis et, quod utique tanto est preclariusd quanto rarius, circa curam cognoscendae divinae religionis tam ardenti studio evigi- letis. Quid enim iocundius quisquam possit optare, qui veri- tatem attingat vel tenui rationis imagine, quam eiusdem veri- tatis vel unum verum amatorem ac liberum defensorem posse repperire inter tot milia" deviantium? Siquidem nunc potestas tenebrarums se exerit, nunc iam fere totus mundus in maligno positus3 propter habundantiam iniquitatis a caritate Christi et ecclesiae defecit, nunc iam plane videmus instare periculosa tem- pora illa, que apostolus spiritu prophetiae deplorans: Instabunt inquit in novissimis diebus periculosa tempora, in quibus homines erunt se ipsos amantes elati cupidi blasphemi, suarum voluptatum magis quam Dei amatores, formam quidem pietatis habentes, factis autem virtutem eius abnegantes4.

    Sed inter haec perniciosa studia partium, inter hec tanta scandala scismatum et heresium, inter haec sacrilega dogmata non Dei sed hominum, quae sua sunt non que Iesu Christi que-

    a. ex V 135 —135 v, Zp. 298—299. b. benedictionis V. c. nos V.

    d. pleclarius V. e. multa V.

    1. anni 1118. 2. Luc. 22, 53. 3. 1 Ioh. 12, 19. 4. V. 2Timoth. 3, 1-5.

    UDALIUCI CODEX. 191 347

    rentium1, quid sit tenendurn aut que meae sit parvitatis sen-1118 tentia, querere dignatio vestra curavit. Qua in re illud in- primis ex totis praecordiorum medullis ingemisco: quod summa nostrae salutis, quam auctoritas sanctorum patrum sub omni certitudine difffinivit, heu peccatis exigentibus, versutia repro- borum hominum apud simplices et minus cautos in dubium ducitur; et in negotiis ecclesie discutiendis non testimonium sacri eloquii sed commentum humani admittitur arbitrii. Qua de re quantum detrimenti incumbat divinae religioni, quisquis non sapit, profecto ab omni bono sensu desipit. Vos autem, vene- rande domne ac frater in Christo dilectissime, non a me, qui nichil sum ex me, sed ex auctoritate sanctarum scripturarum multiplici et inexpugnabili discere debetis: qualiter fugiendum sit de medio Babylonis; scilicet non corpore sed mente, non passibus pedum sed profectibus virtutum, non deserendo bonos propter malos fastu superbiae, sed tolerando malos propter bonos sub optentu misericordiae. Quod autem dico de malis spiritaliter non corporaliter vitandis, hoc patriarchae, hoc prophetae, hoc ipse sanctus sanctorum dominus Iesus Christus, hoc eius apo- stoli nec non et omnes apostolici viri non solum scriptis suis sed exemplis" evidentissimis contestati sunt; quia inter eos as- sidue conversabantur, quorum vicia tamen acerrime execrabantur. Unde ex factis sanctorum procul dubio colligitur, etsi scripta eorum interdum sint ambigua, quia aliena iniquitas non coin- quinat cohabitantem corpore sed consentientem mente. Hanc autem sententiam sanam et catholicam possem equidem multis et rationibus et auctoritatibus confirmare, nisi vitium esset, in sermone ad doctum virum instituto de re manifesta copia ver- borum perstrepere.

    Porro autem si queritis, quid tenendum sit de illa gene- rali excommunicatione, que praeter utilitatem ecclesiae et auc- toritatem sacrae scripturae, non zelo Dei sed instinctu diaboli, ad scandalizandos pusillos Christi extraordinarie subintroducta est, auctore Augustino perfecte instruemini, qui in diversis ope-

    a. ndi add. V. 1. Philipp. 2, 21.

    348 UDALRICI CODEX. 191. 192

    1118 ribus suis et evidentissime in libris contra Parmenianum hereti- cum1 conscriptis confirmat: huiusmodi sententiam, que datur in multitudinem aut in personam principis2, sociam multitudinem secum ad suum favorem trahentis, infructuosam esse, immo super- bam et sacrilegam atque perniciosam fore, et plus simplices bonos conturbare quam animos malos emendare. Quid plura? Qui dixit: Beatus, qui non fuerit scandalizatus in me3, ipse sancti- tatem vestram ab omni scandalo in his, quae perpetuae salutis sunt, dignetur custodire.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.