Monumenta Bambergensia, Nr. 235, S. 411
Monumenta Bambergensia, Nr. 235, S. 411

223. Bambergenses cum Heinrico V imperatore iniurias a mini- sterialibus eius sibi illatas queruntur". (E 315)
Serenissimo domino suo H(einrico) imperatori cesari sem- 1111-1125 perb augusto Babenbergensis ecclesia, speciali quadam fidelitate sibi semper suisque antecessoribus devincta, fidele et stabile ser- vicium cum devotis orationibus.
Gratias agere divinae bonitati non desistimus, qua inspi- rante, clementia vestrae dominationis — more et exemplo patris vestri piissimae memoriae — nos et locum nostrum benigno fa- vore et quasi singulari quodam affectu hactenus dignata est re- spicere et confovere. Unde solita pietate vestra confisi, de- spoliati" et inmoderata rerum nostrarum devastatione pene iam desolati, genibus vestrae commiserationis cum lacrimis et que- relis pernimium necessariis provolvimur. Si quid enim ab ho- stium inmanitate relinquitur, hoc totum a vestris ministerialibus quibusdam ubique devastatur, ubicunque possunt, sine respectu Dei vel vestri. Quorum illi quidem, qui apud Hamerstein prae- sident, octo carradas vini nobis hoc anno abstulerunt. Oleum autem, quodd ad quadragesimale tempus deputatum nobis fuerat", M., cum praeter eum deferretur, ex toto praeripuit. Porro R. cum suis complicibus omnia nostra suae domui contigua usque ad desolationem devastavit. Ecce qualia nos vestri a vestris patimur. Sed et1 adhuc* peiora veremur, nisi Deus et vestrae iussionis auctoritas quantotius subvenire dignetur. Rex regum et dominus dominantium vitam et honorem vestrum, serenissime domine, prout expetit necessitas totius imperii, prolongare atque conservare dignetur.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 235, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/201ec433-7141-42f2-a6f8-ec838fe92d5a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success