Monumenta Bambergensia, Nr. 308, S. 528
Monumenta Bambergensia, Nr. 308, S. 528

18. Cono episcopus Praenestinus Friderico I archiepiscopo Co- loniensi scribit de sua Heinrici V imperatoris excommuni- candi potestate".
1115 Cono, Prenestinus Dei gratia episcopus et apostolice sedis . vicarius, venerabili fratri Friderico Coloniensi archiepiscopo, anime sue dimidio, gaudium et leticiam in Spiritu sancto.
Denuntiamus vobis in nomine Domini, ut non cito movea- mini a vestro sensu tam dictis pseudofratrum nostrorum quam aliorum dicentium: non pertinere ad nos exconmunicare regem, quia nec rex nobis commissus nec de parrochia nostra esse vi- detur. Quibus ex ore domni pape efficaciter respondemus: quia, etsi nobis parrochiali iure commissus non fuerit, auctoritate ta- men Spiritus sancti et sanctorum patrum pro tanto scelere eumb merito exconmunicare debuimus; attendentes, quod beatus Am- brosius Theodosium inperatorem Romanum non sibi conmissum, licet non papa non patriarcha non eclesie Romane legatus, ex- conmunicavit pro scelere, quod non in parrochia sua sed Tessa- lonice conmiserat.
Quidam falsi fratres mandaverunt nobis, quod pax esset inter vos et regem. Sed nec" domnus papa nec nos credere voluimus, quousque vos videremus.
. i
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 308, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/491d2e47-9f6a-42b6-a59b-249b873adfea/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success