Monumenta Bambergensia, Nr. 256, S. 439
Monumenta Bambergensia, Nr. 256, S. 439



a. ex V U2V—U3, Z p. 316 — 316. b. M. V. c. C. V. 1. II.
424 UDALRICI CODEX. 245
1130 rubeam sibi cappam assumens, universalem matrem nostram sanctam Romanam ecclesiam turpiter usurpare et symoniace occupare contendit.
-Apr. Hac itaque veritate comperta, cum universitate totius Itali- cae" ecclesiae praedictum Innocentium, virum sobrium pruden- tem castum mansuetum humilem omnique morum honestate con- ditum, pro more ecclesiae per snpradictos venerabiles fratres divinitus consecratum, nostrum universalem patrem papam et apostolicum indubitanter amplectimur devote colimus et vene- ramur. Predictum vero Petrum, vere leonis rugientis filium que- rentem quem devoret1, tamquam non electum sed contra Deum et sanctam ecclesiam erectum, non assumptum sed intrusum, non apostolicum sed apostaticum, non catholicum sed hereticum, non consecratum sed execratum, divina ei in omnibus et per omnia contradicente auctoritate, condempnantes abdicamus.
Vestrae igitur sanctitatis prudentiam suppliciter exoramus et vicaria caritate constantiam vestrae fidei velut columpnam inmobilem in Domino confortamus, quatinus in fide beati Petri et in obedientia eius vicarii, karissimi patris nostri Innocentii per gratiam sancti Spiritus electi, sanctaeque Romanae ecclesiae dilectione firmiter persistatis. Preterea, ne vestis Christi incon- sutilis a perfidis et infidelibus sortem mittentibus, quod divina avertat clementia, dividatur2 et navis Petri fluctibus marinis hinc inde concussa periclitetur, devotissime suggerimus: ut domnum Lotharium invictissimum Romanorum regem ad urbem sine di- latione venire viriliter et instanter exortari dignemini; et tam vestrae dioceseos fratres et coepiscopos quam etiam reliquos ve- stros comprovinciales, velut alter Petrus aliquando conversus, in praedicta fide indubitanter confirmetis; quatenus tam per dom- num regem quam et per vos pax ecclesiae reformetur, et Iu- daicae perfidiae heresis, quae nuper in eadem ecclesia exorta est, praestante Domino funditus exstirpetur; et contra omnia,
a. Ytalicae Z.
1. 1 Petr. 5, 8. 2. Matth. 27, 35: ,, diviserunt vestimenta eius,
BOrtem nrittentes
UDALRICI CODEX. 245. 246 425
que se extollunt adversus unitatem et veritatem, vos tamquam 1130 murum ferreum pro domo Domini firmiter opponatis. Mart.-Apr.
De cetero, vestris sanctissimis orationibus in omnibus nos et per omnia humiliter commendantes, obnixe rogamus, ut hoc, quod ante homines vel ab hominibus" dicimur aut estimamur, ante Deum vestris nobis suffragantibus meritis esse quandoque mereamur. Orantem pro nobis vestram sanctitatem divina pietas ad multorum proficuum et ad sanctae ecclesiae honorem et utili- tatem incolomem in longum conservare dignetur.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 256, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/82f75bf3-fb69-447b-bfc6-1e1858a403dc/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success