useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 251
Signature: 251

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 251, S. 432
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 251, S. 432

    Graphics: 
    x

    239. Otto I episcopus Bambergensis Meinhardum episcopum Pragensem docet, quomodo de epitscopatu non legitime suscepto criminationem a sese defendatc. (E 364)

    1129 M(einhardo) venerabili Pragensium episcopo O(tto) Baben- bergensis, conservus suus et humilis Dei gratia coepiscopus, in caritate non ficta orationem, iu humilitate devota servitium.

    ». exVUSv, Z p. 321— 322. b. arepta Z. c. exV USv—149, Z p.330. 1. iinperii aemulns fpostea III rex).

    UDALRICI CODEX. 239 417

    Propter unitatem caritatis Christi, quae est inter nos, laeta 1129 sunt uobis omnia, quae vobis sunt prospera; in adversis autem quicquid vobis accidit, nobis quoque coaccidit. Quod autem in praesenti vos conturbat, id ipsum gravius nos quoque contri- staret, nisi daret nobis consolationis vestrae fiduciam, qui dat rectis corde laeticiam. Veritas enim ipsa vos liberabit1. Quis enim speravit in Domino et derelictus est?

    Consoletur itaque vos primo conscientiae vestrae puritas, tanto ab omni timore secura, quanto a crimine obiecto sibi libera est. Consoletur vos, quod a fratribus et coepiscopis vestris bo- num meruistis habere testimonium, quod, si ad id ventum fuerit, omnes uno ore loquentur pro vobis. Consoletur etiam vos, quod in ecclesia Romana ordinatoris vestri3 auctoritas magna" est; qui ante ordinationem vestram ita diligenter ordinem et liber- tatem electionis vestrae examinavit, ut iam amplius ista retractari non oporteat. Miramur etiam, quomodo nunc sibi contrarii sint illi, qui tunc, dato consensu, tam ordinationi quam electioni vestrae interfuerunt. In his itaque volumus vos consolarib in Domino.

    Consilium autem nostrum est: si iam latius divulgatum est verbum illud iniustae criminationis vestrae, ut in ipsa ecclesia vestra vos expurgare satagatis; quatinus apud eos nulla de vobis maneat suspicio, inter quos sancta debet esse vestra conversatio. Ducem3 insuper et principes terrae, praecipue Olomucensem" episcopum4 conciliate vobis; et quascunque personas sive eccle- siasticas sive seculares omni studio placate. Diffficile est enim, unum aliquem vel odia vel offensam multorum sustinere. Et nostri officii estd, coram omnibus humiliare nos et placare omnes; ut omnibus, si fieri potest, placeamus. Sic rebus domi compositis, tum denique in curia Romana rem vestram agite; quia parum extra securitatis est, dum adhuc domus nostra contra nos tumultuatur. Conparato itaque vobis favore apud ducem et principes et alias quascunque regionis sive ecclesiae vestrae

    a. magna auctoritas Z. b. consolari vos Z. c. Momucenscm Z. d. est offlcii Z. 1. Ioh.8,32. 2. Adelberti I Moguntini. 3. SobieslaumI. 4. Heinricum II.

    Jmi, Bibliotheoa V. 27

    418 UDALRICI CODEX. 239. 240

    1129 personas, disponetis nostro consilio: ut nuntius bonus litteras archiepiscopi vestri et ducis. una cum litteris vestris ad domnum apostolicum 1 deferat, quae omnes hanc summam peticionis con- tineant, ut detur vobis potestas expurgandi vos in regione ve- stra coram eodem lohanne cardinales, cuius mentionem in litteris vestris habuistis. Interim ita vobis providete, ut, si necesse fuerit, intrare Italiam non dubitetis. Expedit enim vobis, ex- trema quevis perpeti quam inobedientes inveniri3.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.