Monumenta Bambergensia, Nr. 203, S. 366
195. Episcopi et cardinales Romae degentes hortantur omnes christianos, ut Calixto II papae obediant*. (E 297)
1119 Episcopi et" cardinales, qui Romae sunt, dilectissimisr in Mart' Christo fratribus universis Galliarum et aliarum partium epi- scopis abbatibus et ceteris Christi fidelibus salutem.
Fraternae dilectioni vestrae certum* esse volumus, quia nosb communi voto et desiderio electionem, a fratribus nostris, qui ultra montes sunt, factam de domno Guidone Viennensi archi- episcopo in Romanae ecclesiae pontificem Calixtum1, omnes pa- riter laudavimus et confirmavimus. Vestram itaque frater- nitatem rogamus et" obsecramus in Domino, idk ipsum nobiscum sentire laudare et tenere, eique vice beati Petri sicut Romano pontrfici obedire; precibus etiam assiduis pro eo Dominum ex- orare, quatinus ei virtutis suae praebeat incrementa eumque
cum grege sibi credito perducat ad gaudia sempiterna.
i
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 203, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/2eb44df3-6412-4acc-b41b-1822013bd004/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success