Monumenta Bambergensia, Nr. 230, S. 407
Monumenta Bambergensia, Nr. 230, S. 407

218. Arnoldus praepositus S. Mariae Aquensis E. praeposito gratulatur". (E 308)
Domno E. praeposito, viro diligendo et ab omnibus hono- ante 1125 rando, A(rnoldus)1 sanctae Dei genitricis aecclesiae Aquisgrani humilis dispensator fraternam dilectionem ex debito, fideles orationes ex officio.
Gratias ago Deo nostrb, qui dignum et idoneum suo vos fecit ministerio, ut sitis necessarium et utile vas in domo Do- mini. Quantum autem una cum fratre vestro de provectione vestra mibi fuerit gaudium, novit Deus, qui inspector est cor- dium. Ego quoque licet indignus vestro coniunctus sum numero; confidens multum in sanctis orationibus vestris et pio patrocinio. Sic etiam vos de me habetote; quia, in quantum homo peccator valeo, in meis orationibus nunquam vobis deero.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 230, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/538ce57b-3a84-43c1-9e19-712446860c58/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success