Monumenta Bambergensia, Nr. 110, S. 217
Monumenta Bambergensia, Nr. 110, S. 217

113. Sigebertus monachus Gemblacensis ecclesiae Leodiensis no- mine Paschalem II papam graviter accusat, quod Ro- bertum II comitem Flandriae hortatus sit, ut clerum Leo- diensem Heinricumque IV imperatorem bello lacesseret"1.
(E 234)
Omnibus bonae voluntatis hominibus Leodicensisb ecclesia 1103 veritatem fidei et catholicam unanimitatem inconcusse tenens. Febr' 11
Stupendo et gemendo exclamo cum Ysaia, qui: Onus de- serti maris exaggerans exclamat", sicut turbines ab Affrico veniunt, de deserto venit, de terra horribilu Visio dura nun- ciata est mihi. Qui incredulus est, infideliter agit; et qui depo- pulator est, vastat3. Qui hactenus non intelligebat legendo, quid sit desertum mare, nunc intelligat videndo, quid per de- sertum mare significetur; non solum Babiloniad sed etiam mun- dus et ecclesia. Quamvis enim ut mare undis sic mundus et ecclesia affluant populis, tamen iure vocantur desertum mare; quia mundus videtur esse desertus a sapientium principum gu- bernaculo, ecclesia gemit se desertam a sano praesulum con- silio. Que enim maior olim confusio fuit in Babilonia, quam
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 110, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/8e29b4c7-4cc5-4574-829a-d9bb269786b0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success