useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 50
Signature: 50

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Monumenta Bambergensia, Nr. 50, S. 139
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 50, S. 139

    Graphics: 
    x

    58. Gregorius VII papa praelatos Galliae reprehendit, quod sibi maximis difficultatibus conflictato non sint auxilio. Mandat, ad synodum veniant medio mense Novembri ge- rendam'. (E 154)

    G(regorius) episcopus* servus servorum Dei archiepiscopis 1078

    episcopis abbatibus in Gallia constitutis, qui in gremio sanctae

    Romanae ecclesiae permanere videntur, salutem et apostolicam

    benedictionem.

    Quantas tribulationum angustias et persecutionum procellas ac pondera periculorum universalis mater sancta Romana eccle- sia perpessa sit temporibus istis, quia credi vix potest, ex ma- iori parte latet scientiam vestram. Ad hec quoque quid con- silii quidve suffragii per vos, filios suosb, debitae compassionis

    a. om. V. b. arator G. c. om. G. d. sna add. G. e. quoque

    add.G. i. ex V 66—66v, Z p. 116—117. g. episcopus addidi. h. ex orficio excidisee videtur."

    1. V. supra T. II 308.

    124 UDALRICI CODEX. 58

    1078 perceperit, vos ipsi cognoscitis. Quod enim sine dolore vix possumus vel reminisci, ita caritas multorum circa eam refri- gescit, ut haec tempora per euangelium praesignata quodammodo specialiter videantur, ubi dicitur: Quoniam habundavit iniquitas, refrigescet caritas" multorum1. Unde quid aliud dixerim, nisi quod vos, qui aut segniter neglexistis autb pavide refugistis matri vestrae in tanta pressura solaciari, nomine filiorum in- dignos et caritatis visceribus alienos vos ostenditis? Quem vero pudorem vel potius quantum dolorem, quisquis est sanae mentis, non sentiat, cum consideret: persecutores christianae religionis tanta factionis conspiratione, sic omnimodis annisibus, non solum res suas profundendo sed etiam se ipsos morti tradendo, ad explendam animi atrocitatem huc usque desudasse; neminem autem vel vix paucissimos iusticiae fautores aut corporum la- borem subire, aut rerum dispendia pati, aut de bonis suis opem matric suae ecclesiae ferre curavisse. Verum, utcunque frater- nitas vestra sese habuerit, benedictus Deus et pater doinini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum et deusd totius con- solationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra2, qui, nos ab adversariorum manibus et persecutorum violentia pro- tegens, hactenus in manu nostra iusticiam secundum testimonium conscientiae nostrae defendit atque, potentiae suae vigore hu- manae infirmitatis inbecillitatem nostram corroborans, ad ini- quitatem converti nullis nos promissionum blanditiis, nullis vexantium terroribus sinit. Ipsi igitur gratias inmensas refe- rimus, qui nos, infractos huc usque in pressurae tempestate conservans, ad quandam spem tranquillitatis sic liberis in- cessibus duxit, ut non, nos contra principalem iusticiae inten- tionem egisse, aut propria conscientia aut religiosorum, qui noverunt, examinatio reprehendat.

    De cetero, fratres, ut causa iurgiorum et discordia, quae inter regnum et apostolicam sedem iam dudum agitatur, annuente D^mino congruum valeat finem sortiri, vos ad synodum, quam

    a. c. VZ. b. ac VZ. c. matris VZ. d. om. V.

    1. Matth. 24, 12. 2. 2 Corinth. 1, 3. 4.

    UDALRICI CODEX. 58. 59 125

    in medio Novembri celebrare disponimus, praesentium litterarum 1078 convocatione" ex parte beati Petri apostolorum principis prae- cipientes invitamns. Hoc etiam fraternitatem vestram scire volumus: quia, ut secure ad nos venire et in vestram potentiam Deo protegente possitis redire, fideles nostri a maioribus, qui sunt in curia H(einrici) dicti regis, iuramento securitatem rece- perunt. Desideramus enim una vobiscum tractare, divino fulti auxilio, qualiter possimus pacem confirmare atque ad gremium sanctae matsis ecclesiae scismaticos Deo auxiliante revocare.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.