Monumenta Bambergensia, Nr. 274, S. 464
261. Adelbertus I archiepiscopus Moguntinus Ottoni I episcopo Bambergensi respondet, de Lotharii III regis prosperitate et de Anacleti II antipapae calamitate se gaudere. De principum Bavarorum conventu Bambergae habendo quae- rit. Mercatorem commendat". (E 363)
1133 A(delbertus) Dei gratia Moguntinus archiepiscopus et apo- stolicae sedis legatus dilecto et diligendo in Christo confratri suo domno O(ttoni) Babenbergensi episcopo salutem cum oratione et obsequio.
De statu regis1 prosperantis 3 in tot milibus militum et de- bilitate Petri Leonis, quemadmodum nobis fraternitas vestra significavit, exultantibus animis Deum benedicimus. Vobis quo- que multas gratiarum actiones de tam laeto nuntio referimus.
Proinde quid vobis videatur de colloquio, quod principes Bawariaeb in loco vestro habituri sunt, et si domnus Salzbur- gensis ad idem colloquium veniat, diligenter iuvestigate, scripto quoque nobis per praesentium latorem quantocius remandate; ut, secundum mandatum vestrum quid agendum nobis sit, certi- ficemur.
De cetero hominem istum, mercatorem nostrum, in manus sanctitatis vestrae committimus, ut causam suam de requisitione sponsae suae clementer exaudiatis, et secundum quod iusticia dictaverit, super legitima desponsatione sua, causa dilectionis nostrae" , iustum iudicium apud vos inveniat.
*
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 274, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/96f41d35-611d-40fe-a1ea-a587ffbbfd4b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success