Monumenta Bambergensia, Nr. 221, S. 397
Monumenta Bambergensia, Nr. 221, S. 397


d. et om. B.
2. Matth. 3, 9.
382 UDALRICI CODEX. 208. 209
1111-1120 Audivimus etiam, fratres, quod fratrem nostrum domnum M(egingotum) de hac re suspectum habeatis, quasi, cupiditate et aviditate rerum et ecclesiarum nostrarum ductus, nos ad hoc incitaverit. Credite nobis, non est ita. Cum enim intellexisset intentionem nostram, primum rennuit", contradixit, multa nobis, que nos retraherent, proposuit; sed cum inconcussam propositi nostri firmitudinem percepisset, respectu Dei tactus et monitus, occidere me retinendo noluit, quem salvare vel tacendo potuit; prodere nos noluit, impedire nos noluitb, spiritum in nobis ex- tinguere noluit. Benedictus Deus in omnibus. Fratres karissimi, nolite exacerbare spiritum eius aut quicquam illi imponere. Non enim ab homine aut per hominem sed per revelationem Iesu Christi gratiam istam suscepimus. Valete et orate pro me.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 221, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/68d4cd90-2362-444f-8b27-52830b153d2d/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success