Monumenta Bambergensia, Nr. 214, S. 382
Monumenta Bambergensia, Nr. 214, S. 382

201. Megingotus canonicus S. Martini Traiectensis Heinrico Hoiensi mittit litteras et missas et allatas de Ellenliardo, gui ex canonico coenobita factus, relicto monasterio, ad priorem ecclesiam redierit". (E 314)
-1120 Heinricob Hoiensi amico suo Megingotus" Traiectensis plenae dilectionis affectum.
Apostolus dicit: Necesse est, ut hereses veniant, ut, qui pro- bati sunt, manifesti jiant1. Quod de quodam iuvene canonico nostro2 recenter in ecclesia nostra contigit. Qui, seculo omnibus- que propriis renuntians, artioris vitae proposito sub regula beati Augustini voto et professione se obligavit; sed post triennium, temptationibus fractus, miserabiliter ad dimissa resiliit. Quem, ita quidem apostatice redeuntem, sperabam nimirum quod omni cautela fraterno consilio et salubri ammonitione exciperemus, si quo modo leniter et familiariter emendari atque revocari po- tuisset; et si minus fomenta commonitionis et consilii profice- rent, austeriori ecclesiastici vigoris correptione coherceretur. Egrotabat enim frater gravissime et, velut quadam frenesi sen- sum eius evertente, ipsam egritudinem suam sanitatem reputabat.
Sed pro nefas, dsm infirmoH curationis antidotum offerre debuissemus, quidam nostrum miserando homini mortis poculum propinaverunt; fautores facti atque defensores perversae volun- tatis illius, sacras quoque" scripturas adulterina atque heretica interpretatione in patrocinium illius abhominabiliter contorquentes. Unde factum est, ut omnemr fere simplicioris turbae tam cleri-
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 214, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/efe6aef4-64e7-4550-82c8-18f39a0fe2de/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success