Monumenta Bambergensia, Nr. 98, S. 206
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 98, S. 206

103. Heinricus IV imperator a Ruperto episcopo Bambergensi petit, ut G. mortui filio beneficium patris concedat. Com- mendationem pueri se praesente fieri vult". (E 193)
1084-1102 Heinricusb Dei gratia Romanorum imperator augustus R(u- perto)" Babenbergensium episcopo gratiam et omne bonum.
Novit optime dilectio tua, quanto tempore quam optima fide nobis servierint 6. et filius eius G., qui nuper miseranda omnibus bonis, quiad inmatura, morte recessit a seculo. Urget itaque nose tam humanitatis compassio quam iusticiae necessi- tudo, ut in parvulos eiusdem G. avitae et paternae servitutis memores simus et orbitati eorum debitae pietatis suffragio con- sulamus. Unde te sollicite commonemus et summis precibus obsecramus: ut filio eius patris beneficium benigne pro respectu Dei et nostra interventione concedas; nulla hoc differens occa- sione, nulla excusans vel abnuens ratione. Commendationem autem pueri usque in praesentiam nostram ut differas, rogamus, sicut de nobis curas.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 98, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/75d27afc-818a-4af5-ab4e-a4f7a20c364b/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success