useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 47
Signature: 47

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Monumenta Bambergensia, Nr. 47, S. 128
 

ed.

Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 47, S. 128

    Graphics: 
    x

    54. Clerus Bambergensis episcopum quendam admonet, agat, ut Rupertus episcopus, a Welfone I duce Bavariae captus, liberetur: (E 282)

    1077 Reverentissimo N. episcopo humilis et luctuosus Babenber-

    Ang' gensis clerus obsequium et devotas in Christo orationes.

    Quia viscera christianae pietatis et fraternae compassionis in vobis habundare et ecclesiastici zeli tenorem vigere omnino speramus, horrendum facinus, quod in Deum et christum eius, dominum nostrum videlicet episcopum1, contra omnia divina et humana iura praesumptum est, vestrae sanctitati lacrimosa suggestione deploramus. Auctorem3 vero tam diri sceleris omnemque rei eventum plenaria a nobisb narratione explicari", ociosum esse credimus. Quo enim iam tam inauditae prae- sumptionis fama non pervolavit? Unum hoc fideli attestatione confirmamus, eum nullius noxiae reum in hanc calamitatem in- cidisse. Sed cum eum nullo genere persuasionis impellere pot- uissent, ut sacrosanctum Dei nomen, fidem videlicet iuratam3, fallendo violaret, viderentque eum, fretum innocentia, ad sedem apostolicam pro diluendis properare criminibus, quae ipsi ei commentitiisd accusationibus imposuerant4, tum demum in aper-

    a. ex V lie—ll6v, Z p. 2S3 — 254. b. vobis Z. c. explicare VZ.

    d. commentiis K

    1. Rupertum episcopum, exeunte anno 1070 in Italiam euntem, quem captum Welfo I dux Bavariae a d. 25 Dec. 1076 ad d. 24 Aug. 1077 („» natale Domini usque ad festivitatem sancti Bartholomaei"; v. Lamberti annal. 1077, Mon. Germ. SS. V 257) retinebat. Penitus vero falluntur, qui hanc et eam quae sequitur epistolam ad Ottonem I episcopum Bambergen- sem mense Februario a. 1106 Tridenti tres fere dies custoditum (v. Ekke- hardi chron. 1106, Mon. Germ. SS. VI 234 — 235) referri volunt. Cf. adno- tationes sequentes. 2. Welfonem I ducem Bavariac. 3. Heinrico IV regi. 4. Testis est Lambertus (annal. 1075 1. 1. 236), Rupertum

    fuisse „virum pessimae existimationis in populo, eo quod — omnium, quae rex perperam gessisset, potissimus incentor exstitissc putaretur"; eundem Bertholdus (annal. 1075 1. 1. p. 279) „pene omni clero et populo ingratum" appellat (cf. etiam epistolam ap. Brunonem De bello Saxonico c. 110 1. 1. p. 373). Et contendit Rupertus in Italiam a. 1076, ut aGregorioVII „ex- communicatione absolveretur" (v. Lamberti ann. 1077 1.1. p. 257). In Ru- pertum igitur quadrant epistolae huius „diluenda crimina", neutiquam in

    UDALRICI CODEX. 54. 55 113

    tam execrandi furoris prorupere violentiam. Et certe, cum pro 1077 fide ac veritate paciatur, quis dubitet, hoc vel sibi vel nobis Ian _Al non magis calamitosum esse quam gloriosum? Sperantes ergo, ut praediximus, animum vestrum in fraterno casu debito iusto- que dolore incendi, per ipsum vos dominum nostrum Iesum Christum omni genere humillimae supplicationis obsecramus: ut ad liberandum eum omne quod potestis consilium conferatis neve inultam" tam insignem nominis ordinisque vestri contumeliam ulla ratione patiamini. Providendum est enim, ne haec profana pestis latius grassetur; simulque cavendum, ne dissimulatio in- iuriae singulorum fiat subinde pernicies omnium. Ostendite in vobis, obsecramus, illum dominici discipulatus caracterem, quo ipse praecepit, ut dilectionem habeatis ad invicem1.

    55. Clerus Bambergensis ducem quendam rogat, ut Rupertum episcopum vinculis Welfonis I ducis Bavariae eximatb. (E 283) Illustri et magnifico N. duci humilis et luctuosus Baben- 1077 bergensis clerus devotas in Christo orationes3.

    Quia magnificentiam vestram non magis fortitudine insignem quam clementia placabilem", ex bonae opinionis vestrae odore late diffunditur, contra indignissimum facinus, quod in Deum et episcopum nostrum admissum est3, ut pro indignitate rei christianissimus animi vestri zelus insurgat, per ipsum vos Christum obsecramus. Neque enim simplici in eum genere sevitum est. Cum enim et episcopo et ad sedem apostolicam religioso habitu proficiscenti4 sacrilegas manus iniecissent, deinde ingentes pecunias, quas ad tanti itineris inpensas paraverat, di-

    a. multa VZ. b. ex V 116Z p. 254. c. inplacabilem Z.

    Ottonem I episcopum, quem Bcimus anno 1106 non „criminum diluendo- rum" causa sed regiae legationis officio functum in Italiam se contulisse.

    1. Cf. Ioh. 13, 35. 2. Hanc epistolam a superiore separari non posse, iam indicat eadem utriusque salutatio haec: „Babenbergensis clerus devotas in Christo orationes". V. not. 3. 3. Cf. ep. 54 p. 112: „hor- rendum facinus, quod in Deum et — dominum nostrum — episcopum — praesumptum est". 4. Cf. supra p. 112 n. 4.

    Ja»i, BibUotheoa V. 8

    114 UDALRICI CODEX. 55. 56

    1077 ripuere1. Nec adhuc tanta praeda conteuti, nunc2 ab eo mille ian.-Aug. mansos, [fi est totum episcopii patrimonium, extorquere co- nantur. Quis, rogo, barbarus crudelius in aliquem captivum se- viret? Certe periculosus iste temporum motus hunc quasi titulum praefert": pro correctione morum et meliorando statu ecclesiarum ea, quae usque quaque patimur, actitari. Itane vero per sacrilegia et rapinas boni illi mores nobis revocantur? Itane vero per vastationem et direptionem fiorentissimae ecclesiae dampna ecclesiarum resarcienda sperabimus? Vestram ergo gloriosam eminentiam et pro liberatione pastoris nostri, qui innocentissimus tenetur, et pro incolomitate ecclesiae nostrae omni genere supplicationis imploramus; ut a patronis nostris, beato videlicet Petro, Georio, dignam compensationem meritorum vestrorum ante illud terribile Christi tribunal consequi mereamini.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.