Monumenta Bambergensia, Nr. 271, S. 456
258. Acta concilii Remensis". (E 1)
1131 Haec sunt exemplaria eorum, quae a domno Innocentio )ot'18 ecclesiae catholicae apostolico decreta et a tota synodo Remensi unanimiter sunt recepta.
Primum ergo statutum est: ne qua emptio autb vendicio fiat doni ecclesiastici; et qui emerit, eodem privetur, quod ac- ceperat; emptorque et venditor et interventor emptionis sen- tentia excommunicationis dampnati sintc. Interventoresd autem dicti sunt occulti mediatores emptionis.
Placuit etiam domno apostolico et toti concilio: ne quis audiat missam presbyteri habentis concubinam vel uxorem.
Assensu etiam omnium firmatum est: ut clerici omnes a subdiacono et supra continentes sint; et qui non fuerint con- tinentes, deponantur.
Acclamantibus etiam omnibus praeceptum est: ne quis in archidiaconum vel decanum sive episcopum eligatur", nisi qui diaconus vel presbyter est' ordinatus.
Sanctitum est etiam auctoritate apostolica et tocius concilii: ne admittantur ad lectionem divinitatis nisi litterati, ubi secreta divini misterii pertractanda sunt. Atque haec medicina est in- venta contra morbum, qui multum invaluit. Nam inliterati, lec- tionem divinae paginae audientes et non intelligentes, in plateis coram mulierculis disputant, et in errorem inducentur, et in verba profana prorumpunt.
Data est etiam sententia: ut clerici ordinati et ecclesiastica beneficia possidentes ubicunque, sive domi sive in studio, in ha- bitu clericali sint, et capillos tonsos et barbam rasam habeant, vestes quoque rotundas. Et hoc remedium illi vicio repertum est, quod divites quidam donis ecclesiasticis praelatorum fugiunt praesentiam, ut liberius ad libitum suum vivant et elemosinas pauperum in superfluitatibus suis expendant.
Iussit etiam domnus apostolicus, omnium voce consentiente: ut, mortuo sacerdote vel episcopo, bona eius in libera pote-
a. exVSv—6, Z p. 10—11: Concilium Innocentii papc. b. ac Z. c. smit V'. d. Interventores — emptionis om. V. e. om. V. f. om. Z.
UDALRICI CODEX. 258 441
state economi sint, quoad usque catholicus eius successor ex in- 1131 tegro nla recipiat.
Consensit quoque in hoc venerabilis omnium fratrum con- ventus: ut quaelibet ecclesia, cuius dotes ad sustentationem cle- ricis sufficiunt, proprium habeat sacerdotem; nec recipiatur in ea mercennarius et conductus.
In verbo Domini dictum et edictum est: ne quis manum violenter" inponat aut clerico aut monacho cuiuslibet ordinis. Quod qui violaverit, a divini officii participatione et omni ec- clesiastica communione longe fiat.
Ecclesias, ex quo consecratae fuerintb, liberas et absolutas a manu laicorum esse, dispositum est.
Banno confirmatum est: rusticos habere pacem cottidie in corpore et in rebus suis, dum eunt vel fedeunt vel commorantur in agricultura vel alio quolibet" opere manuum.
Lex posita est generalis observandae pacis omni loco et omni tempore anui ab advesperascente feria quarta usque ad matutinum feriae secunde. Eam vero, quae in vulgari nostro pax Dei nuncupatur, iuviolabiliter custodiri decretum est tem- poribus ab antiquo institutis. Clericis et monachis et mu- lieribus pax perpetua banni confirmatione data est.
De coniugiis dissolvendis caute determinatum est: quod post manifestam nuptiarum celebrationem nec marito nec uxori licet quaerere occasionem spontaneam dissolvendi coniugii; nec iura- mentum eorum recipiendum, qui, inducti familiaritate privata, iurant cognationem coniugatorum. Sed si quis fidelis christia- nusd pro caritate Christi aliquam lineam consanguinitatis prae- pedientem coniugium monstraverit certisque indiciis et testi- moniis comprobaverit, ei fidem habendam esse, censet sedis apostolicae venerabilis auctoritas. Nec vero illa occasio reci- pienda est — ex decreto apostolicae sedis et tocius concilii — si quis, postquam uxorem duxerit, se ipsum accusabit incestus, oc- culte cum cognata uxoris admissi.
In fine dampnati sunt sententia excommunicationis inva,-
a. 01». V. b. fuer Z, c, yel in aliquo V. d. om. V.
442 UDALRICI CODEX. 258. 259
1131 sores regni et ecclesiae Petrus Leonis et Cuonradus" cum om- 0ct'18 nibus suis fautoribus, inclinatis cereis ardentibus ad extinguen- dam memoriam illorum ab archiepiscopis episcopis abbatibus tocius concilii. Depositi sunt etiam cardinales, qui discesserunt ab unitate sancte matris ecclesiae.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 271, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/825600d0-2f8e-4c62-ab28-ef6b571d9339/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success