Monumenta Bambergensia, Nr. 245, S. 419
a. ex V 137 —137 v, Z p. 302 —303, C 65 — 65v. b. oni V. 1. ep. 230 Bupra p. 401.
26*
404 UDALRICI CODEX. 231
1127 bonarum rerum inscii, ut ignorare debeamus, quis a quo et quo
>st Mart ' ordine a catholica communione eicendus sit.
Quia ergo incautae et illicitae communicationis" quasi ad obprobrium simplicitatis nostrae in eisdem litteris vestris argui- mur, culpam nostram, si tamen culpa est diceDda, auribus ve- strae prudentiae placuit retexere. Domnus G(ebehardus) — quem quidem locum et nomen dudum inter vos habuisse de- signati et electi episcopi a quam plurimis audieramus, repro- bationem vero ipsius necdum certa et legitima relatione cogno- veramus — vespertina hora de inproviso nobis nescientibus ve- niens, apud nos hospitatus est. Mane autem facto, mandavit nobis: pro causa sua velle nos convenire et consilium nostrum super negotio suo audire. Quod nec heretico quidem excommuni- catissimo denegandum esse censentes, iusta petenti annuimus. Venit, causam suam exposuit; acceptoque responso, moxb dis- cessit.
Quid igitur, karissimi fratres et domini? Hoccine est ad contemptum totius ecclesiae excommunicatum in catholica com- munione recipere? Hoccine, inquam, est peccatori cornua dare? Non sic arbitramur quemquam desipere, ut hoc praesumat sa- pere; quia non sic sapiunt, non sic scribunt patres et doctores" catholicae ecclesiae. Possemus equidem latius et subtilius ali- quid de modo et ordine excommunicationis faciendae secundum tradicionem sanctorum patrum disserere; nisi pro vicio duci sci- remus: in re manifesta, praesertim apud doctos, odiosa verborum copia diffluere. Unde praetermissis his, que fomitem odiorum et discordiarum generare solent, ea potius dicamus, quae pacis et concordiae nutrimenta praebeant.
Igitur de nobis sic habetote. Orta tempestate in mari, Do- minum, dormientem in navi, fusis pro vobis quod solum pos- sumus piis precibus, excitare indesinenter incumbimus. Quodsi, Domino votis nostris annuente et ventis et mari imperante, diu desiderata tranquillitas subsecuta fuerit, de vestra liberatione haut secus ac nostra congaudebimus; sin aliter quod Deus avertat
a. communionis VZ. b. moxque C. c. doctore V.
UDALRICI CODEX. 231—233 405
evenerit, viscera fraternae compassionis nequaquam occludemus. 1127 Hoc decet fratres de se invicem arbitrari et non ex rumoribus post Msi vulgi sive ex suspicionibus de nondum bene compertis quem- quam calumpniari; sed omnia, praesertim in negotiis fratrum et amicorum, in meliorem partem interpretari. Quid" plura? Nobis et nostris sine retractatione, prout voletis, iuxta meritum vestrum uteminib.
232. Honorius II papa Ottoni episcopo Halberstatensi suadet, si episcopatum simoniace susceperit, ut abdicet". (E 336) Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri 1127 O(ttoni) Halverstatensium episcopo salutem et apostolicam bene- 0ct ' 18 dictionem.
Gravis ad nos de persona tua querela pervenit. Accepimus enim, quoniamd Halverstatensem episcopatum per laicalem vio- lentiam et, quod detestabilius est, per symoniacam heresim oc- cupasti. Quantum autem fiagiciosam istam pestem symoniacae hereseos sancta Dei ecclesia abhorreat, Petrus apostolus in prin- cipio nascentis ecclesiae manifestat, qui Symonem", Spiritum sanctum vendere volentem, cuin sua pecunia condempnavit. Si ergo huius sceleris te reum esse cognoscis, satius est, ut cedas et delictum tuum in hac vita punias' per penitentiam, quam ante oculos districti iudicis iudicandus appareas. Datum Bene- venti 15 Kal. Novembris*.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 245, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/83688dd4-7b84-42c2-8ac4-eeff395a9153/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success