Monumenta Bambergensia, Nr. 233, S. 409
221. W. decanus claustri Pataviensis Ottoni I episcopo Bam- bergensi de salutatione gratias agit. De eiecto quodam fratre exponit". (E 287)
Dignissimo sanctae Babenbergensis ecclesiae praesuli O(ttoni) 1103-1125 indignus et exiguus Pataviensis claustri decanus W. licet exiguum orationis et servitutis suae munus.
Difficillimum mihi est, excellentiae vestrae grates vel re- ferre vel non referre. Nam dignas referre impossibile est; nullas autem referre, culpabile. Unum est perfectionis, alterum ingrati hominis; unum pudoris, alterum criminis. Attamen ut, postposita pudoris iactura, crimen removeam, grates vobis quanto digniores possum ago, quod excellentia vestrar parvitatis meae mentionem habere, quod me, vilis precii mancipium, tamquam alicuius aucto- ritatis virum missa salutatione dignatur honorare. Sed et libe- ralitas vestra in fratrem nostrum N. vel. maxima nobis agen-
a. ex V 107 v, Z p. 232. b. nram Z. c. Swevia Z. d. vobis addidi. e. ex V 117 v, Z p. 256 — 257. i. excellentiam vestram V.
394 UDALRICI CODEX. 221. 222
-1125 darum gratiarum materia est; qua in re nos non minus illo sibi obligavit, quia nos in illo donavit.
Quod autem sanctitas vestra nullum a nobis" responsum recipit super litteris, quas misit, haec causa est: quod, eis non- dum parvitati nostrae repraesentatis aut lectis, nescimus, quid competenter respondeamus. Hoc tamen praetermittendum nobis non est, quin vobis notum faciamus: quod illi fratri, immo non iam fratri, pro quo vestra sanctitas intercedere parat, nulla prorsus iniuria facta est. Nec credere debetis, quod rationis tam inopes aut recti tam expertes simus, ut umquam de medio no- stri nisi eiciendum eiceremus. At forsan dicitis: transgressores regulae regulari disciplina cohercendos et, ut resipiscant, districta correctione constringendos. Quid, si incorrigibiles exstiterint? Quid, si ex verbere deteriores fiunt? Nonne consultius et melius est, tales eliminare, quam domesticam pestem in exitium alio- rum nutrire? propheta dicente: Auferte malum de medio vestri1. Quodsi mores eius nulli tolerabiles vobis referremus, profecto nobis improperaretis: nos talem in societatem nostram suscepisse, non eiecisse.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 233, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/85eaec26-101f-4583-915f-15acb0ef21bc/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success