Monumenta Bambergensia, Nr. 79, S. 184
Monumenta Bambergensia, Nr. 79, S. 184

85. Wilhelmus II rex Angliae Heinrico IV imperatori suadet, bello quodam prospere gesto, ne aliam rem ad honorem suum pertinentem differat, utque postea Robertum bello per- sequatur"1. (E 185)
1092- 1096 Heinrico imperatori W(ilhelmus)3 Dei gratia rex Anglorum
intimo suo dilectionem et veram amicitiam.
De prosperitate atque deliberatione tua scias me gaudere; et de adversitate, quod absit, sicut temet ipsum dolere.
Audivi a legatis meis atque tuis et duce Boemiensi3, te in exercitum iturum super inimicos tuos ad praesens. Gaudeo plane, quia multos tecum ituros de fidelibus tuis audivi, ita quod facillime poteris eos devincere Deo auxiliante.
Modo suggero prudentiae tuae: si hoc Deus annuerit, quod adimplere possis, quod velis, videlicet de exercitu, nullo modo dimittas in hoc anno sive per bellum sive per placitum, quod ad honorem tuum pertineat, ad finem quin perducas. Quod si protelaveris, scio re vera, maximum impedimentum tibi fore fu- turo anno ad hoc perficiendum.
Et quando Deo adiuvante ad unguem perduxeris, nullum negocium incipias huiusmodi, donec super R5bertumM exer- citum tuum dirigas. Et ego et tu simul loqnamur; et habilem locum inveniamus. Vale in Domino et bene agas in seculo; prosperaque" utriusque vitae percipias commoda et quicquid ex- optatur in amicicia.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 79, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/8b017bfe-b901-4995-a34b-0d7264c27623/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success