Monumenta Bambergensia, Nr. 64, S. 157
69. Gebehardus archiepiscopus Salzburgensis Herimanno epi- scopo Mettensi de consecratione Wiberti antipapae scribit".
(E 167)
G(ebehardus)d Salzburgensis episcopus H(erimanno) Mettensi 1084 episcopo salutem.
Wigbertus" quondam Ravennas' archiepiscopus, cum obe- dientiam, quam apostolicae sedi iuramento* promiserat, non ad- tenderet sed contra ipsam modis omnibusb superbire studuisset, in Romana synodo inrecuperabiliter depositus et anathemati- zatus est ab apostolica sede1 et ab episcopis totius ecclesiae; nec hoc semel in una synodo sed in omnibus synodis, quotquot sunt septennio Romae celebratae'. Hic igitur, in periuriis ita inveteratus et pro eisdem inrecuperabiliter depositus et anathe- matizatus, sedem Romani pontificis, cui obedientiam iuravifc, per manus anathematizatorum, utpote sui similium, invasit, le- gitimo pastore adhuc eidem sedi praesidente. Ipsorum autem excommunicatorum nullus eum consecrare vel potius execrare praesumpsit praeter Mutinensems et Aretinum3 exepiscopos*, qui Mart. 24 ambo pro suis criminibus iam annis tribus officio et commu- nione carueruntk. Sed hi, etsi1 officium et communionem ha- berent et Romana sedes pastore careret1", nullum tamen eidem sedi pontificem ordinare possent. Huius enim ordinationis pri- vilegium solis cardinalibus et episcopis Hostiensi et" Albanensi
a. kar. Z. b. sigillo nostro C. c. exV74 — 74v, Z p. 134—135, C 33v, B 46: De Wiberto papa quem rex Heinricus constituit, expulso Hil- debrando (G 35v—36). Legitur haec epistola etiam in Hugonis FlaviniacensU chronico, Mon. Germ. SS. VIII 459. d. G(ebehardus) — salutem recepi ex Hugonis Flav. chron.; om. VZCBG. e. Wipertus CB, Wibertus Hug.,- Sipcrtus G. t Ro- manus G. g. om. VZCB. h. omnimodis Hug. i. quotquot iam septennio Ro- mae celebratae sunt Hug. k. caruerant Hug. 1. etiamsi Hug. m. vacaret Hug. n. et om. CBHug.
1. anno 1078. V. Gregorii VII Reg. V 14 a, supra T. II 305. 2. He- ribertum. 3. Gonstantinum.
142 UDALRICI CODEX. 69. 70
1084 et Portuensi a sanctis patribus concessum est. Ergo Mutinensis et Aretinensis exepiscopi" iuxta testimonium sanctissimi papae Innocentii non benedictionem sed dampnationem, quam ha- buerant, suo Ravennati imponere potuerunt; nec illum in Ro- manum patriarcham sed in perditissimum heresiarcham pro- moverunt.
Caveat igitur omnis christianus, caput antichristo inclinare et statuam quam Nabuchodonosorb erexit adorare1, sicque se ipsius heresiarchae perniciosissimo" anathemati innodare. Nam quicunque illi obedierif, ei2 obedit", qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis altissimo3; certissime in eternam dampnationem ibit cum ipsis1. Amen*.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 64, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/f7595d4b-841c-4b5e-b29c-8b731f72fac0/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success