Monumenta Bambergensia, Nr. 260, S. 445
Monumenta Bambergensia, Nr. 260, S. 445




248. Tnnocentii II papae cardinales Lothario III regi de schis- mate referunt. Ut sibi subveniat, monent. Gualterum archi- episcopum Ravennatem commendant1. (E 352)
L(othario) divina inspirante clementia* Romanorum claris- 1130 simo regi, iusticiae rigore fulgenti, episcopi N. et N. et cardi- °' 1 nales Romani cum ceteris fratribus salutem et perpetuam de hostibus suis victoriam.
Nullus christianorum ignorat, optime rex, quod Romana ecclesia Dei institucione et sanctorum patrum imitatione et re-
a. ietuc Z. b. hac Z. c. dominus Z. d. videliter Z. e. in-
violare Z. i. ex V l44v — U5, Z p. 319 — 320. g. gratia Z.
430 UDALRICI CODEX. 348
1130 ligiosorum virorum devotione domina sit non urbis sed orbis.
Ma1,11 Et ea consistente, cuncta prospere consistunt; eaque deficiente, cuncta invalescunt. Et sicut altius excellit, sic ventorum ac tempestatum tyrannidem facilius a se repellit; et quanto rerum mundanarum turbine conquassatur, tanto lucidius purificatur.
Febr. 14 Beatae igitur memoriae papa H(onorio) migrante et viam universae terrae ingrediente, nos episcopi et cardinales G(rego- rium) cardinalem diaconum Sancti Angeli, virum honestum, mo- ribus compositum, Deo Deumque timentibus carum, in summum pontificem elegimus, in ecclesiam Lateranensem constipatum ca- tervis fidelium deduximus et, in sede summa positum, nos et infinita religiosorum turba honoravimus. Post hoc in palatium ascendimus et, que ex more geri solent, complevimus et omnia insignia pontificalia H(onorii) papae Calixti papae Pascalis papae suorumque praedecessorum ei tribuimus.
His vero circa horam terciam rite peractis, Petrus Leonis hora sexta, qua Iudea Christum crucifixit et tenebrarum caligo mundum involvit, cum suis conspiratoribus atque consanguineis aliisque manifesto precio conductis ecclesiam sancti Marci", tur- ribus fratrum propinquam, festinanter adiit, cappam rubeam in- decenter induit ficticiaque pontificatus insignia arripuit. Se-
Febr. 15 quenti autem die ecclesiam beati Petri armis petiit, machinis circumdedit, tecta murosque fregit, homicidiis peractis et nimia humani sanguinis effusione, sic tandem improbus apostolorum
Febr. 16 principis intravit ianuas. Altera autem die armata manu ad Lateranensem ecclesiam perrexit, fumo igne sanguine eam vio- lenter invasit, palacium conscendit, portas confregit, sedes ponti- ficum contrivit, sacrarium beati Laurentii aperuit, quae optima sibi visa sunt diripuit, ad propria se recollegit. Post hoc Palladium, in quo dominus noster papa Innocentius cum catho- lica ecclesia residebat, aggreditur. Verum equitibus et equis plurimis amissis, in confusione suae ignominiae domum turpiter recessit.
Depredationes vero ecclesiarum et precipue beati Petri the-
a. Martii VZ.
UDALRICI CODEX. 248 431
sauri, quem pontifices Romani et sacratissimi imperatores Deo 1130 beatoque Petro dedicaverunt, in lampadibus aureis calicibus thu- Febr'16 ribulis candelabris imaginibus crucibus gemmis aliisque vasis preciosis nec non" et palliis et vestibus sericis auro gemmisque contextis direptiones, nec non et praediorum ecclesiasticorum pignorationes et peregrinorum expoliationes quantae sint, qui Romam vel Ierusalem properant euntes et redeuntes, ubique dif- famant. Que vero alia turpia ipse suique complices gerant, re- galibus auribus non sunt referenda.
Sed per Dei gratiam infra paterni muri caveas iam latitat. c. Mai. 1 Abbates marchiones principes aliique barones in auxilium catho- licae et apostolicae ecclesiae properant. Orientales et occiden- tales ecclesiae praedictum invasorem pari voto parique consensu unoque spiritu anathemate condempnant; dominum vero Inuo- centium papam, a catholicis catholice electum, catholice con- secratum, sicnt universalem patrem et beati Petri vicariumb amplectuntur venerantur suisque nuntiis frequentant.
Quid igitur super his celsitudo vestra, o gloriosissime rex, agere debeat, regalis providentia Spiritu sancto succensa pro- videat . Accingere igitur, et archiepiscopis et episcopis, abba- tibus religiosisque viris nec non et regni principibus solito more in auxilium principis apostolorum properanter occurre; quatinus ecclesia Dei letetur, religio christiana sublimetur, scismatico- rum perfidia comprimatur, corona capitis tui a rege caelesti benedicatur.
Que vero hic desunt, venerabilis frater noster et Deo di- lectus G(ualterus)c Ravennatis ecclesiae archiepiscopus viva vobis voce clarificabit. Quem attentius serenitati vestrae commenda- mus; et ut eum pro reverentia beati Petri et totius catholicae ecclesiae honorifice tractetis, rogamus.
a. ne cu Z. b. vicarii Z. c. vcneralfilis frater noster G. et deo
dilectus VZ.
432 UDALRICI CODEX. 249. 250
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 260, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/919af200-778a-4589-98e1-61c3c7f8bcc8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success