Monumenta Bambergensia, Nr. 239, S. 414
Monumenta Bambergensia, Nr. 239, S. 414


226. Adelbertus I archiepiscopus Moguntinus Ottonem I epi- scopum Bambergensem rogat, veniat ad synodum ecclesiae Wirziburgensis causa convocatam". (E 322)
1125 A(delbertus) sanctae Moguntinae ecclesiae humilis servusb
pt.-Oct. ^ apostolicae sedis iegatus venerabili et in Christo dilecto fratri
et coepiscopo domno O(ttoni) salutem et obsequium fraternae di-
lectionis.
Tribulationes et destructiones Herbipolensis" ecclesiae, quae et quantae sint, quam diu duraverint, iam dudum discretioni vestrae innotuit. Quae usque adeo multiplicatae sunt, nisi eis in brevi provideat omnipotensd et misericors Dominus, quod in proximo ecclesia illa omnimodis adnichilabitur. Unde, si fa- cultas suppeteret, vestrae fraternitatis praesentiam et consilium potissimum desideraremus convenire et de ipsius reformanda pace et religione, quantum divina misericordia concederet, solli- cicius pertractare. Siquidem fratrum, qui nobiscum sunt et quos praesentialiter vel per litteras nostras convenire potuimus, tale est consilium: quoniam venerabilis frater et coepiscopus noster Rogerus1 viam universae carnis ingressus est, in hoc ecclesiae illi provideamus, ut promovendo fratrem illum Gebehardum" dispersa illius ecclesiae dispensatorie potius recolligamus, quam alium superimponendo graviter quidem dispersa funditus exstir- pari permittamus. Quocirca fraterna vos commonemus cari- tate: ut praesentiam vestram conventui fratrum nostrorum, quos in id ipsum convocavimus, in proximo festo beati Luces velitis repraesentare1; vel, si id minime valueritis adimplere, consilio, quod Spiritus sanctus vobis dictaverit, consensus vestri litteras non differatis transmittere. Valete et in orationibus vestris nostri memoriam facite.
a. exV136, Zp. 299—300, C 64: Epistola Alberti Moguntini (Men- goti V pro: Alberti Moguntini) archiepiscopi ad Ottonem Babenbergcnsem episcopum de Gebehardo Herbipolensi. b. minister C. c. Herpypo- lensis V. d. Deus add. VZ. e. Gebhardum V. f. praesentare V.
1. Wirziburgensis. 2. Oct. 18.
UDALRICI CODEX. 227. 228 399
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 239, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/570fe060-986f-44e8-838d-eff261603d43/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success