Monumenta Bambergensia, Nr. 149, S. 278
146. Canonici Leodienses praepositum et fratres ecclesiae S.Afa- riae Aquensis cohortantur, ut Hezelonem decanum, quem expulerint, recipiantb. (E 233)
c. 1110 Preposito dominisque ac fratribus Aquensibns congregatio
sanctae Mariae «t sancti Lamberti2, saniorem insistere sen-
tentiam.
Ex dictis beati Augustini docemur et instruimur, quod Onmes cansae primitus per auctoritatem sint ventilandae: cuius sint, quomodo sint, mquales sint, magnae an parvae, longi tem- poris an parvi. Hec enim omnia iudex cum equalitate debet discernere3. Perpendite igitur", fratres, talem ac tantum doc- torem, qui in praesenti negocio vos redarguif snper praelato, id est decano vestro. Quem noviter et inordinate excommuni- catum nominatis, contempnitis, repellitis; cui non parvo verum longo tempore communicastis, indiscussum habuistis, praelato obedistis.
Viginti enim annorum tempus et eo amplius pertransiit, ex quo dubia illa causa excommunicationis sonuit. Si excom- municatio potest dici, quam modo obliviose et inreverenter com- memoratis; videlicet propter obedientias, id est bona fratrum, propter quae Hugo decanus sub Chuonrado praeposito4 fratrem
a. Trenensis V. b. ex V 96v — 0S, Z p. 207—210, B 37 — 37v: Epi-
stola Lcodiceusis occlesie ad Aqnensem ecclesiam VZ (Leodicensinm ad Aqticnses B). c. ergo B. d. reargnit V.
1. Brunoni. 2. Leodiensis. 3. Burchardi decr. XVI 23.
4. Is comparet die 21 Apr. a. 1076 in Heinrici IV diplomate ap. Lacom- blet Urkundenb. I 146.
UDALRICI CODEX. 146 263
Hezelonem, modo decanum vestrum1, quodam claustrali banno", c. 1110 privato ut aiunt, obligavit.
Supradicti vero fratris responsio episcopali nostroque syn- odali iudicio nondum innotuit; vestraeque proclamationis ratio ad nos recto non ordine pervenit. Si igitur iusta fuit excommuni- cationis causa et ex pertinatia excommunicati ad depositionem eius tetendit, episcopo Leodiensi2, a quo pendet ecclesia Aquensis, debuissetis annunciasse, periculum vestrum elucidasse, negocium definivisse". Insuper in conventu canonico habuistis ut fra- trem, suscepistis ut praelatum, venerati estis ut magistrum. Si igitur legitime et canonice excommunicatus fuit vosque scienter excommunicato communicastis, ecce in periculum ordinum ve- strorum tenditc; quia maiora negotia a membris ad capita sunt referenda. Quoniam, si frater N.3 in sua excommunicationed, quam frivole praetenditis, rebellis fuit, matrem vestram Leo- diensem ecclesiam ad hoc discutiendum habuistis; cuius ianua vobis sine impedimento patuit, cuius vigor se vobis non sub- traxit, cuius disciplina vobis eminuit.
Vos denique, cum apud nos nil vobis obstaret, ex anima" vestra obticuistis, in vobismet ipsis emarcuistis. Quicquid fuit, indiscussum tolerastis; et — ut aiunt veraces probique viri — nichil est, quod ei imponitis. Ergo ex circumspectione canonum, sicut, qui canonice pulsatus infra annum et diem causam suam non determinat, dampnandus est; ita a simili e contrario, qui plures annos communicans in omnibus et in cottidiano conventu in episcopalibus iudiciis in causis synodicis indiscussus habetur, liber abire debet. Decreta namque sanctorum patrum ita consulunt: Ut episcopi et iudices iudicia discernant; quia sunt1 quaedam% tnodo iudicanda, quaedam iudicio Dei reservanda4. Igitur ex supra dictis Augustini causae vestrae inb praesentiarum
a. bannoque Z, bannoque B. b. diffinisse V, deffinisse Z. c. intendit B. d. communicatione B. e. amina B. f. om. B. g. quodam B. h. reram B pro in.
1. Hezelo decanus S. Mariae Aquensis comparet in tabulis annorum 1108 et 1122; v. Quix Gesch. der Stadt Aachen I 76. 2. Otbcrto. 3. Hezelo. 4. Burchardi decr. I 60.
264 UDALRICI CODEX. 146
c. 1110 sunt parvae non magnae; longi temporis non parvi. Qnique" iratus vel ex occultis motibus iudicat, in furorem iudicium mutat, et ante profert sentenciam quam agnoscat.
Excommunicatio denique ab episcopis discrete agenda est; quanto magis a subditis illorum. Euaristus enim papa capitulo tertio ait: Episcopi praecipites non sint ad proferendam sen- tentiam vel alique?n excommunicandum; nichil quoque temere aut indiligenter iudicent. Item alibi: Nemo episcoporum quem- libet sine certa ratione et manifesta peccati causa communione privet ecclesiastica; anatliema enim non nisi pro mortali debet imponi crimine, et illi, qui aliter non potuerit corrigi1. Item ex concilio Agathensi capitulo quartob: Episcopi, sacerdotali moderatione postliabita, qui innocentes aut in minoribus causis culpabiles excommunicare praesumpserint et ad gratiam festi- nantes recipere noluerint, a vicinis episcopis litteris ammoneantur; et si parere noluerint, a communione fratrnm usque ad proxi- mam synodum suspendantur, et ibi rationem profecto dent3.
Igitur ex regula episcoporum si archidiaconis praepositis praelatis decanis erga alios moderate, multo magis erga fratres et canonicos moderatius agendum est. Et notandum, quia aliud est: a praelatis banno vel obedientia in claustris vel capi- toliis aliquid interdici; aliud: ex sententia episcopali, ubi est radix ordinum et virtus anathematis, aliquem canonicum legi- time excommunicari.
Huc etiam accedit, quod quidam Franco, cuni sit unus, crimen excommunicationis decano et magistro suo intendit; solus quidem, ex visu et auditu, alii locuntur ex relatu. Paulus vero apostolus, ex sententia Domini discipulum instruens, ait: Accusationem adversus presbt/terum non suscipias nisi in duobus auf tribus testibus3. Item papa Calixtus capitulo 17: Queren- dum est in iudicio, cuius sit conversationis, qui accusat, et is qui accusatur; quia, quorum est vita accusabilis, non pe>~-
a. Qui V. b. tertio B. c. in add. V.
1. Burch. decr. XI 10. 2. Burch. decr. XI 11. 3. 1 Tim. 5,19.
UDALRICI CODEX. 146 265
mittuntur praelatos accusare 1 . Item Stephanus papa ad Hyla- c. 1110 rium: Infames sunt, qui fratres calumpniantur aut accusant3. Item Felix papa capitulo 8": Accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur3. Item secundns Felix papa capitulo 12: Iudices et accusatores tales esse debent, qui omni careant suspi- cione et ex radice caritatis suam desiderent promere sententiam4. Item Alexander papab capittilo 7: Nullus umquam praesumat accusator simul esse et iudex et testis; quoniam in omni loco iudicii personas quatuor necesse est semper adesse, id est iudices electos et accusatores ac defensores et testes6.
Considerandum quoque est, quia zelo divino et claustrali disciplina sepius praelati persecuntur subditos, sicut dignum est; et illi, correctionis impacientes, accepta aliqua occasione machi- nantur contra eos. Quorum accusatio et machinatio semperb sapienter et caute ecclesiasticis iudicibus providendae sunt et non recipiendae, prout canones determinant.
Emergunt etiam sepissime animositates inter praelatos, id est decanos, et praepositos. Quia decani, quorum est expressior causa et cura in disponendis fratrum bonis et promulgandis claustralibus negotiis, praepositos inde conveniunt; et illi, secu- laribus pompis suisque inhiantes commodis, non recipientes eorum ammonitionem, commoventur" adversus eosd in litem. Hinc odia, hinc irae, hinc rixae. Ecce, unde execranda partium in claustris latibula; ecce, unde fautores praepositorum muneribus et pro- missis adversus praelatos pro zelo claustri. Ex sanctorum igitur patrum institutis subtiliter ista pensanda sunt in iudiciis. Quia vacuus est timor hominum, ubi non est timor Dei.
Considerate etiam fratres, quia ex verbis beati Ysidori": Quatuor modis iudicia pervertuntur: timore cupiditate odio amore. Timore, dum metu alicuius potestatis veritatem loqui pertimesci- mus; cupiditate, dum praemio muneris alicuius corrumpimur;
a. VIII — capitulo om. B. b. om. B. c. commoventes V. i. praela- tos V. e. in marg. V addidit alia manus: Augustini.
1. V. Calixti ep. II c. 17, Decretales Ps. Isidor. ed. Hinschius p. 140. 2. V. Burch. decr. I 173. 3. Felicis I ep. II c. 9, Decretales Ps. Is. ed. Hinschius p. 201. 4. ibid. p. 487. 5. Burch. decr. XVI 15.
266 UDALRICI CODEX. 146
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 149, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/947005e9-fbfa-4c16-bbf1-fb154654c262/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success