Monumenta Bambergensia, Nr. 95, S. 202
c. uon addidi.
UDALRICI CODEX. 97. 98 187
mancipetur usibus. Etenim fratrem nostrum G. taliter beneficiis c. 1101 impulimus, ut nullus in hac parte controversiae pateat locus.
Postea vero quam ad" id loci magno conamine ventum est, protinus confratrem nostrum H. in fide spectatum tibi destina- vimus; cui etiam signum inter nos condictum, repositione vide- licet sinistri pollicis in tua dextera se concludentis, satis argu- mentose designantes, per fidem fraternitatis obtestati sumus, ut quantocius te nostris praesentaret aspectibus. Quod, ut exitus docet, secus cessit. Nam, diu expectatus, nec rediit nec aliquid eerti de te renunciavit. Proinde dubii et anxii legatum non minus idoneum in idem secrevimus negotium, qui maturius, quid habeas animi, non gravetur experiri. Eia, abrumpe moras et, nostris beneficiis cumulandus, nostrae fraternitatis ocius inserere visceribus. Vale.
98. bAd RuzelinunT1 de vocibus. (E I 6)
Quas, Ruzilined, doces, non vult dialectica" voces, c. 1100 Iamque, dolens de se, non vult in vocibus esse; Res amat, in rebus cunctis vult esse diebus. Voce retractetur: res sit, quod voce docetur. 5 Plorat Aristotiles, rugas ducendo seniles, Res sibi subtractas, per voces intitulatas; Porfiriusque gemit, quia res sibi lector ademit; Qui res abrodit, Ruzeline, Boetius odit. Non argumentis nulloque sophismate sentis, 10 Res existentes in vocibus esse manentes.
a. ad addidi. b. ex V lv — 2, Zp.2—3. c. Rozelinum Z. d. Ru- zcline Z. e. dialetica V.
1. De Ruzelino s. Roscelino canonico Compendiensi cf. Hist. lit. IX 358 squ. et Haureau De la plnlosophie scolastique I 171 squ. (Otto Fri- sing. Gesta Frid. L. I c. 47: „RozeIinum — qui primus nostris temporibus in logica sententiam vocum instituit").
188 UDALRICI CODEX. 99—101
99. "Super Arnulphum Laudunensem1. (E I 5) c. 1100 Non, Arnolfe, loci, non mille sophismata prosunt.
Sum proponis homo; non homo fata probaut. His argumentis ad idem duxere Platonem; Hisdem conclusus, conticuit Socrates. 5 Nunc, Arnulfe, tibi pietas et gratia Christi Subveniant melius quam genus et species.
100. bEpitaphium filiae comitis cuiusdam. (E I 4) c. 1100 Dum legeret generosa genus, speciem2 speciosa,
Egra fit ex nimio Basilias studio. Nullaque cum placeat carnalis ei medicina, In quo spes eius, sit medicina Deus.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 95, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/4e9f26e9-5fc5-4337-9423-39af51c6508a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success