Monumenta Bambergensia, Nr. 65, S. 158
70. Heinricus IV imperator Rupertum episcopum Bambergen- sem ad colloquium Moguntiae die 24 Novembris habendum vocat\ (E 191)
1084 Heinricus1 Dei gratia Romanorum imperator augustus R(u-
perto) Babenbergensis ecclesiae episcopo gratiam et omne
bonum.
Notum est tibi: quanto periculo tota fluctuat ecclesia; quantus error in omni surgit Saxonia; quantaque desolatione nobilis illa Metensis penitus destruitur ecclesia; et non solum ibi sed et in diversis partibus ecclesia nostri dividitur imperii.
Igitur" consilio nostrorum fidelium statuimus, fieri Mogun- tiae colloquium in dominico die ante proximum sancti Andreae festum4. Huic colloquio omnes regni principes nostri fideles intersunt; et praeterea omnes, quorum nobis utilis declaratur aut fides aut consilii providentia. Ad quod venire te quam intime rogamus. Quia nullatenus tam ardua negotia regni et
&. episcopi Hug. b. Nabuchodonosor quam VZCB. c. pernicissimo VZ. d. illi obedit ei obedit B. e. ei obedit recepi ez B; om. VZCGHug. f. illo
VZCBG; ipsis Hug. g. Amon add. G et Hug.; om. VZCB. h. ex V S6—S6v, Zp.lSl, C 40v—41, B 33v. i. H. ZCB.
1. Dan. 3, 5. 2. diabolo. Cf. Glossam ordinariam ad Isai. 14,13.14. 3. Sic sunt versus Isai. 14, 13. 14 in S. Augustini enarratione in Ps. 1, 4, Opp. ed. Benedict. T. IV p. 3. 4. die 24 Nov. 1084.
UDALRICI CODEX. 70. 71 143
divisio ecclesiae coadunari poterit sine tua maxima sapientia et 1084 egregio consilio et fide, que hactenus nobis frequenter in ne- Rnte 0v' cessitatibus et in" huiusmodi controversiis regni, prout nos vo- lnimus et res exegerat, praesto fuit.
Ad quod colloquium omnes Saxones nostri fideles venient; rogantes summopereb, nos in Saxoniam venire et hos novos errores componere.
Metenses autem e contrario Metim clamant nos transire, quatinus illic tandem pax et securitas reddatur ecclesiae.
Nos quoque, invitante archiepiscopo1, Coloniae nativitatem Domini celebraturi sumus3. Et idcirco" statuimus, hoc collo- quium ante fieri; ut huiusmodi dissensiones regni prius com- poneremus, quam nos in remotiora transiremus loca. Sed id- circo praedictam expeditionem distulimus, quatinus communi omnium nostrorum consilio, quae nobis agenda sint, consi- derentur.
Ergo rogamus te per eam, qua compater nobis effectus es, dilectionem, ne ted corporis egritudo vel quaelibet alia res im- pediat, quin ad praefatum colloquium tempore statuto venias et ibi iuxta magnam sapientiam et solitam fidem tuam de nostra et regni utilitate, quae necessaria sunt, nobiscum disponas.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 65, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/9f2d8158-3841-404a-993a-cd0a9ec037a0/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success