Monumenta Bambergensia, Nr. 243, S. 417
Monumenta Bambergensia, Nr. 243, S. 417



230. Wirziburgenses reprehendunt canonicos Bambergenses, quod Gebehardum excommunicatum episcopum receperint".
(E 327)
Domino E(berhardo) Babenbergensi praeposito, decano quo- 1127 que E(gilberto) et ceteris confratribus eiusdem ecclesiae1, Wirze- post Mai burgensis ecclesia, quicquid caritatis et obsequii valet esse in Domino.
Nostis karissimi — neque enim ignorare potest vestra pru- dentia, quod multorum aures et praecordia longe lateque con- cussit — videlicet, quanta tempestatis procella, quam vehemens et intolerabilis calamitas ecclesiam nostram oppressit. Ad quod dum vestrae compassionis affectum specialiter deberemus ha- bere, quod etiam remotissimae et ignote ecclesiae nobis pro Christo offerunt, nimis aliena mente nobis videmini abnegare. Ecce enim, quod sine gravi gemitu mirari vel conqueri non va-
a. ex V 136v — 137, Z p. 301— 302, C 64v— 65.
1. Ipsum Ottoneiu I episcopum Bambergensem scimus die 31 Mart. 1127 in Pomeraniam profectum esse.
Juii, Bibliotheca V. 26
402 UDALRICI CODEX. 230
1127 lemus, obstupescimus valde, quomodo homiuem illum domnum ist Mart. (jgbehardum", quem Romana ecclesia dampnavit1, quem metro- politanus noster3 cum archiepiscopis et episcopis multis con- sequenter ab ecclesia sequestravit, vos in catholica communione recepistis et, si cum gratia vestra dici potest, quasi ad con- temptum Romane immo tocius ecclesiae, sicut scriptum est, cor- nua peccatori dedistis3. Hecb autem eo magis miramur, quod praepositus vester domnus E(berhardus) praesens apud nos erat, quando domnus archiepiscopus publice in pulpito nostro nuntiavit clero et populo: quomodo quibus de causis quove ordine Ro- mana ecclesia eum a communione ecclesiae sequestrasset, et quomodo postmodum domnus Gerhardus" cardinalis una cum ipso et cum tota ecclesia ibidem eongregata in Argentinensi ecclesia, praesente domno reged, sententiam excommunicationis in eum promulgasset. Neque enim per Dei gratiam ita in- opes rationis vel" humanitatis sumus, ut cuiquam vestrum, qui Sane sapiat, in praesenti negotio nimis praecipites videri de- beamus; cum utique, si partes eiusdem negotii per omnia vobis essent cognitae, quantum de vestra caritate et prudentia con- fidimus, nullatenus de vobis possemus dubitare. Nostras ita- que litteras, nostras querimonias iam dudum vobis misissemus. Sed quia vivam vocem praepositi vestri testem nostrae afflictionis vobis credebamus sufficere, idcirco nichil timoris, nichil ambi- guitatis de vobis concepimus. Verumtamen, utcunque humana se habeant, fixi et constantes in obedientia Romanae ecclesiae reperiemur; summopere1 caventes, ne propter temporale damp- num vel commodum de nobis scandalum ecclesiae generetur. Valete in Domino semper; nec credatis omni spiritui; et nostri memores estote.
a. Gebhardum V. b. Hoc C. c. Gerardus YZ. d. regere Z.
e. et V. f. summo opere Z.
1. V. ep. 227 supra p. 399. 2. Adelbertus I archiepiscopus Mogun- tinus. 3. 1 Macc. 2, 48: „et non dederunt cornu peccatori".
UDALRICI CODEX. 231 403
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 243, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/a01e3da5-b05b-4623-8314-01d9e121aee7/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success