Monumenta Bambergensia, Nr. 227, S. 403
214. Pactum Wormatiense*. (E 305. 306)
Privilegium Heinrici" IIII imperatoris ad Calixtumd
papam.
Ego H(einricus) Dei gratia Romanorum imperator augustus 1122 pro amore Dei et sanctae Romanae ecclesiae et domni papae Sept ' 28 Calixti et pro remedio animae meae dimitto Deo sanctisque Dei apostolis Petro et Paulo sanctaeque catholicae ecclesiae om- nem investituram per anulum et baculum, et concedo in omnibus imperii mei partibus canonicam fieri electionem et liberam con- secrationem. Possessiones et regalia beati Petri, quae tempore patris mei sive etiam meo ablata sunt, quae habeo, eidem sanc- tae Romanae ecclesiae restituo; quae non habeo, ut restituantur fideliter" iuvabo. Possessiones etiam omnium aliarum ecclesia- rum et principum et aliorum tam clericorum quam laicornm, consilio principum, quae habeo, restituo; que1 non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. Do veram pacem domno papae C(alixto)' et omnibus, qui in parte suab sunt vel fuerunt . Et in quibus sancta Romana ecclesia auxilium postulaverit, fideliter illam iuvabo.
a. Mariae V pro Dci genitricis. b. ex V 124 v — 125, Z p. 274, C 6O—6Ov. Ptenior pacti huitis editio reperitur in Mon. Germ. LL. 11 75. c. Hanrici V.
d. Calbritum V. e. libenter V, fideliter ZC. f. et quac C. g. K.ZC. h. cius C.
1. Sept. 8.
25*
388 UDALRICI CODEX. 214. 215
Privilegium Calixti" papae ad Heinricumb IIII impe-
ratorem.
1122 Ego Calixtus" servus servorum Dei dilecto filio H(einrico) Sept. 23 graj.ia Romanorum imperatori augusto. Concedo electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum per- tinent, in tua praesentia fieri absque symonia et aliqua violentia; ut, si qua inter partes discordia emerserit, saniori parti assen- sum et auxilium praebeas; electus vero a te regalia recipiat et, que ex his iure tibi debet, faciat. Ex aliis vero partibus im- perii consecratus infra sex menses regalia a te recipiat et, quae ex his iure tibi debet, faciat. Do tibi veram pacem et omnibus, qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae. Et in quibus postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praestabo.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 227, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/ace214a7-6a11-4b4c-b2fb-86f8a5a92a61/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success