Monumenta Bambergensia, Nr. 76, S. 179
Monumenta Bambergensia, Nr. 76, S. 179


82. Vrbanus II papa Hartwico archiepiscopo Magdeburgensi et Hartwico episcopo Verdensi commendat Herrandum episco- pum Halberstatensem a sese consecratum. Fridericum in- vasorem eiusdem ecclesiae reprobat". (E 181)
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis fratribus 1094 H(artwico) Magdeburgensi archiepiscopo et H(artwico) Virdu- Febr'6 nensi1 episcopo et ceteris episcopis et abbatibus Saxoniae in ca- tholica fide persistentibus salutem et apostolicam benedictionem.
Qualiter in Halberstatensi ecclesia venerabilis frater noster H(errandus), cui nos Stephani nomen inposuimus, iam dudum electus fuerit, quemadmodum dolis et blandiciis minis ac terro- ribus ab eadem ecclesia sit exturbatus, prudentiam vestram la- tere non credimus. Respexit tamen populum suum miserationis supernae dignatio, cum eundem electum ad sanctorum aposto- lorum limina et ad nostram praesentiam adduxit et — quia in metropolitana Moguntinae ecclesiae sede pro tanta scismatico- rum tempestate ordinari non poterat — eum in ipsa catholico- rum omnium matris Romanae ecclesiae sede consecrari concessit.
Cum enim venisset ad nos, quibus licet indignis apostolo- rum principis vice ac loco cunctarum per orbem ecclesiarum cura ac disposicio cernitur imminere, ipsius electionem iustam atque canonicam cognoscentes praesentisque temporis necessi- tatera considerantes, communicato confratrum nostrorum episco- porum et cardinalium ac nobilium Romanorum consilio, eum annuente Domino consecravimus3. Oportuit siquidem nos pro commissi nobis officii servitute tam diutinam eiusdem ecclesiae desolationem attendere et tot animarum saluti largiente Domino providere. Hunc itaque nostri laboris socium cum litterarum praesentium commendatione remittimus; obsecrantes pro Christo
a. ex V 84—84v, Z p. 176 —177.
1. Verdensi. 2. die 29 Ian. 1094; v. Regcsta pont. Rom. p. 459.
11*
164 UDALRICI CODEX. 82. 83
1094 atque praecipientes, ut ad evellendas agri dominici sentes com- ebr'6 muni consilio et auxilio insudetis". Nulla vos dissimulatio re- trahat, nulla segnicies impediat, quin ipsum ad recuperandam ecclesiae suae sedem viriliter adiuvetis et ei resistentes tam cle- ricos quam laicos potentia vestra cohercere curetis.
Illum nimirum1, qui se in Halberstatensem ecclesiam post canonicam huius electionem praesumptuose ac irreverenter in- gessit, nos eum pro personae inutilitate tum ecclesiae ipsius necessitate ab usurpatione indebita per praesentis decreti pagi- nam sequestramus; et omnes, qui ei sacramento astricti sunt, quantum ad episcopatus honorem, a vinculo ipsius fidelitatis ab- solvimus.
In illis sane parrochiis, ubi catholici non habentur episcopi, si quid ex habundanciorib apostolicae gratiae et nostrae aucto- ritatis plenitudine disposuerit, ratum habetote; ipsum et divi- norum et secularium negociorum consiliis socium adhibete. Ita circa eum vos in omnibus agite, ut et nos pro eo vobis gratias debeamus et catholicae veritatis lumen circumquaque resplen- deat. Fraternitatem vestram superna dignatio per tempora multa servet incolomem. Data Romae 8 Idus Febr.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 76, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/a76b76ae-ebb0-4281-8bc1-3576e3128527/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success