Monumenta Bambergensia, Nr. 154, S. 290
150. Diadema imperatorium quomodo Heinricus V acceperit, relatio caesarea1. (E 264. 265)
Hec est conventio inter domnum papam Paschalem3 et imperatorem Heinricum de conservatione confir- mandae pacis et amiciciae. 1111 Domnus papa Paschalis concedet domno regi H(einrico) et ipr'11 regno eius et privilegio suo sub anathemate confirmabit et cor- roborabit: episcopo vel abbate libere electo sine symonia assensu regis, quod domnus rex anulo et virga illum investiat. Epi- scopus autem vel abbas, a rege investitus, libere accipiat con- secrationem ab episcopo, ad quem pertinuerit. Si quis vero a clero et populo eligatur, nisi a rege investiatur, a nemine con- secretur. Et archiepiscopi et episcopi libertatem habeant con- secrandi episcopos a rege investitos. Super his domnus papa non inquietabit regem H(einricum) neque eius regnum et im- perium.
Istud est sacramentum, per quod confirmata est inter papam P(aschalem) et imperatorem H(einricum)b su- perius perscripta conventio. Domnus papa P(aschalis) non inquietabit domnum regem
a. Porro — animabus oorum in VZ suo loco mota inveniuntur ante verba supe-
riora haec: Quorum vestigia subscquentes; cf. supra p. 273 n. f. b. herctariis Z.
c. om.D. d. manifeste VZ, manere AD. e. provigilant VZ. f. ex V lllv —113, Z p. 241—242. g. Pascalcm V. h. H. om. V.
1. Hebr. 13, 17.
UDALRICI CODEX. 150 275
H(einricum) neque eius regnum de investitura episcopatuum et llil abbatiarum; neque de iniuria sibi illata et suis in persona et Apr'11 bonis; neque aliquod malum reddet sibi vel alicui personae pro hac causa; et penitus in personam regis Heinrici nunquam ana- thema ponet. Nec remanebit in domno papa, quin coronet eum, sicut in ordine continetur. Et regnum et imperium officii sui auxilio eum tenere adiuvabit pro posse suo. Et hec omnia ad- implebit domnus papa sine fraude et mulo ingenio. Ista sunt nomina episcoporum et cardinalium, qui ex praecepto domni apostolici P(aschalis) sacra- mento, quod superius scriptum est, confirmaverunt amiciciam et privilegium domno imperatori H(ein-
rico).
Petrus Portuensis episcopus, Centius Sabiniensis episcopus, R&dbertus" cardinalis sancti Eusebii, Bonifacius cardinalis sancti Marci, Anastasius cardinalis sancti Clementis, Gregorius cardi- nalis sanctorum apostolorum; item Gregorius cardinalis sancti Chrisogoni, Iohannes cardinalis sanctae Potentianae, Rysus car- dinalis sancti11 Laurentii, Rainerus cardinalis sanctorum Mar- cellini et Petri, Vitalis cardinalis sanctae Balbinae, Divizo car- dinalis sancti Martini, Dietpaldus cardinalis Iohannis et Pauli, lohannes diaconus sanctae Mariae in scola Greca, Leo diaconus sancti Vitalis, Aldo diaconus sanctorum Sergii et Bachi.
Hac conventione expleta" et praedictorum episcoporum et cardinalium sacramento confirmata et osculo utrimque dato, domnus papa P(aschalis) insequenti die, scilicet 2 Idus Aprilis, Apr. 12 sollempniterd missam dominicam Quasi modo geniti celebravit. In qua — post communionem suam et ministrorum altaris — domno H(einrico) imperatori corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi dedit in hec verba: Hoc dominicum corpus, quod sacrosancta tenet ecclesia, natum ex Maria virgine, elevatum in cruce pro redemptione generis humani, damus tibi, fili karissime, in remissionem peccatorum tuorum et in consercationem con-
a. Robertns V. b. sancti Laurentii — Vitalis cardinalis om. V. 0. com- pleta V. d. OTti. I'.
18*
276 UDALRICI CODEX. 150
1111 firmandae pacis et verae amiciciae inter me et te, et regnum et Apr'12 sacerdotium; ut dominus noster Iesus Christus, cuius hoc corpus et sanguis est, sit inter 'me et te, et regnum et sacerdotium con- servator et confirmator verae concordiae et pacis. Et in hec verba, papa exigente, in ipsa communione invicem se oscu- lati sunt.
His feliciter et gaudio diu expectato expletis, Romam exul- Apr. 13 tantes pervenerunt. Et in argentea porta rex a domno apo- stolico et a toto clero cum oratione, quae in ordine continetur, receptus et ad mediam Romam deductus et, ibi expleta oratione secunda, usque ad confessionem apostolorum Petri et Pauli cum letaniis perductus et unctus est.
Post hec a domno papa ad altare eorundem apostolorum cum inmenso tripudio deducitur; et ibidem corona sibi ab apo- stolico imposita in imperatorem consecratur.
Deinde missa incipitur de resurrectione Domini et sollemp- niter celebratur. In qua — ante communionem — sub testimonio astantis ecclesiae tam clericorum quam laicorum domnus apo- stolicus privilegium domno H(einrico) imperatori propria manu dedit; in quo sibi et regno suo, quod scriptum est, concessit et ibidem anathemate confirmavit:
M"Paschalisb episcopus servus servorum Dei karissimo in Christo filio H(einrico), glorioso Teutonicorum regi et per Dei omnipotentis gratiam Romanorum imperatori augusto, salutem et apostolicam benedictionem. Regnum vestrum sanctae Ro- manae ecclesiae singulariter coherere, dispositio divina constituit. Predecessores siquidem vestri — probitatis et prudentiae amplioris gratia — Romanae urbis coronam et imperium consecuti sunt. Ad cuius videlicet coronae et imperii dignitatem tuam quoque per- sonam, fili karissime H(eimice), per nostri sacerdotii ministerium maiestas divina provexit. Illam igitur dignitatis praerogativam, quam praedecessores nostri vestris praedecessoribus catholicis
a. ex V 112, Z p.242— 243: Item aliud (alium V) privilegium Pascha- lis papac, quod dedit Heinrico IIII imperatori, mutato priore. b. Pa- scasiua V, P. Z.
UDALRICI CODEX. 150. 151 277
imperatoribus concesserunt et privilegiorum paginis confirmave- 1111 runt, nos quoque dilectioni tuae concedimus et praesentis privi- Apr'11 legii pagina confirmamus: ut regni tui episcopis vel abbatibus, libere praeter violentiam et symoniam" electis, investituram anuli et virgae conferas. Post investitionem vero canonice con- secrationem accipiant ab episcopo, ad quem pertinuerint. Si quis autem a clero et populo praeter assensum tuum electus fuerit, nisi a te investiatur, a nemine consecretur. Sane archi- episcopi vel episcopi libertatem habeant a te investitos episcopos vel abbates canonice consecrandi. Predecessores enim vestri ecclesias regni sui tantis regalium suorum beneficiis ampliarunt, ut regnum ipsum episcoporum maxime vel abbatum praesidiis oporteat communiri; et populares dissensiones, quae in electio- nibus sepe contingunt, regali oporteat maiestate compesci. Quam ob rem prudentiae et potestati tuae cura debet solicicius in- minere, ut ecclesiae Romanae magnitudo et ceterarum salus tuis, praestante Domino, beneficiis et servitiis conservetur. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temerario ausu venire temptaverit, anathematis vinculo, nisi resipuerit, innodetur honorisque ac dignitatis periculum paciatur. Observantes autem hec miseri- cordia divina custodiat, et personam potestatemque tuam ad ho- norem suum et gloriam feliciter imperare concedat".
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 154, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/abf1572e-66a2-4d11-a953-c6b3406f795e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success