Monumenta Bambergensia, Nr. 237, S. 412
Monumenta Bambergensia, Nr. 237, S. 412

224. Fuldenses Heinricum (V?) imperatorem rogant, ut villam quandam sibi restituat". (E 251)
1111— Domino suo Heinricob Romanorum" imperatori semperd 1125^
augusto Christi martiris" Bonifacii humilis congregatio, exultare in Domino et feliciter triumphare de adversario.
Testis est, cui omne cor patet, Dominus, quia siner inter- missione tui memoriam facimus nostris in* orationibus; obse- crantesb, quatinus pius Dominus iu faciem christi sui respiciat1 et consilium adversus te malignantium ad nichilum redigat. Et quia post te, karissimum dominum1 nostrum, semper adherebit anima nostra2, prospiciat imperialis clementia saluti nostrae, que pendet in manu tua: ut villam N.k, pro qua sepius ad te cla- mavimus, vel1 nunc demum nostrae iubeas indigentiae restitui; et erimus imperpetuum ecce coram Deo devotissimi oratores tui. Nos autem et in modico et in magno3, quia per omnia et in omnibus, in te speramus. Yivat anima tua, karissime domi- norum, ut non pereamus"1.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 237, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/b2d3261a-b568-4498-9058-16eb4ba093ad/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success