Monumenta Bambergensia, Nr. 179, S. 320
Monumenta Bambergensia, Nr. 179, S. 320


172. Canonici S. Petri Wormatiensis canonicos Bambergenses hortantur, ut Burchardo II electo Wormatiensi in episco- patu obtinendo operam praebeantd. (E 279)
1115? Dominis et fratribus suis, praelatis et universae congre-
a. exVlU, Zp.247, C 54v, B 4l. b. ut om.B. c. om.CB. d. ex V U4—lUv, Zp.247 — 248.
1. Reinhardo. 2. II, s. Bucco II. 3. Ottonem I ep. Bambergensem.
UDALRICI CODEX. 172. 173 305
gationi sanctae Babenbergensis ecclesiae, fructiferae arbori in agri- 1115? cultura Dei, illa humillima congregatio sancti P(etri)1 cum oratio- num instantia debitae caritatis obsequia in Christo devotissima.
Quoniam filiae sumus eiusdem matris, et equum est, soro- rem sorori aperire ianuam solatii et mutuae caritatis, ideo, re- verentissima soror, non parum quidem admiror: super electo meo2, filio tuo, mihi non venisse optatas litteras consolationis tuae. Quem hac spe praecipue desideravi et libera electione leta suscepi, quoniam eum uberrimo fonte vestrae religionis et disci- plinae irriguum et foecundum audivi; quod modo quidem in ipsa re verissime comperi. Comperi enim, eum esse filium Baben- bergensis ecclesiae in litterarum scientia, in rerum agendarum pericia, in honestate morum, in gratia discretionum. Et nisi adiutus divina misericordia vestrisque institutis fundatus a pue- ricia, non posset hac tempestate onus tanti ponderis subportare, in re tam ancipiti, in negotio tam difficili, in causa tam impli- cita, in ecclesia tam perdita. Quapropter, soror karissima, ego — sexaginta annis et amplius vidua et naufraga; nunc autem destinata tali viro, et portu quietis ut arbitror arrepto — digna veneratione genu flectens, instanter pulso ostium vestrae cari- tatis: ut mihi et electo meo, filio vestro, in commune consu- latis, quomodo ad ordines suos possit promoveri, rata mea electione, salvo suo honore et sine domini sui offensione; eique domnum episcopum3 patrem suum ad hanc rem in consulendo benivolum, in auxiliando propicium vestro interventu faciatis. Valete. ___-
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 179, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/c1d1d43f-0048-470b-ab9a-54614d988bc4/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success