Monumenta Bambergensia, Nr. 190, S. 337
Monumenta Bambergensia, Nr. 190, S. 337

184. Paschalis II papa Hartwicum I episcopum Ratisbonensem iam iterum hortatur, ut Pabonem abbatem S. Emmerammi restituaf(E 313)
Epistola Paschalisb papae ad Harwicum" Ratis- 1107-1118 ponensem episcopum. Quantum crimen inobedientia sit, ex Samuelis verbis2 per- pendere potes. Unde valde miramur, quod secundum litteras nostras abbatem sancti Emmerammi P(abonem) in abbatiam suam non restituisti. Sed quia terminum disposuisti, parcimus tibi ad praesens ea spe, ne die illa differas quin illum restituas. Ab infestatione autem loci omnino cesses; iuris enim beati Petri est. Si quam vero iusticiam te illic habere confidis, oportuno tempore te conspectui nostro praesentabisd. Alioquin adversus te ut in contemptorem canonum agemus.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 190, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/d9374de7-c7c9-4686-aaea-bfec7fa997be/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success