useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 155
Signature: 155

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Monumenta Bambergensia, Nr. 155, S. 293
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 155, S. 293

    Graphics: 
    x

    151. Paschalis II papa Ottoni I episcopo Bambergensi eius- que successoribus pallii utendi crucisque praeferendae co- piam facit". (E 232)

    P(aschalis) episcopus servus servorum Dei venerabili fratri llll

    Apr V

    O(ttoni) Babenbergensi episcopo eiusque successoribus canomce promovendis in perpetuum. Caritatis bonum est proprium, congaudere profectibus aliorum. Caritas enim non querit, quae sua sunt1. Unde et apostolus: Tunc" ait vivimus, si vos statis

    a. simoniam Z. b. ex V 96v, Z p. 206—207. Edidit Ussermann Episc. Bamb. cod. prob. p. 63. c. om. VZ.

    1. V. Philipp. 2, 21.

    278 UDALRICI CODBX. 151

    1111 in Domino1; et iterum: Que est enim nostra spes aut" gaudium lpr'15 aut corona gloriae? Nonne vos ante dominum nostrum Iesum Christum3? Hoc ergo caritatis debito provocamur et apostolicae sedis auctoritate compellimur: houorem debitum fratribusb ex- hibere et sanctae Romanae ecclesiae dignitatem pro suo cuique modo ceteris ecclesiis impertiri. Idcirco, venerabilis frater O(tto) Babenbergensis ecclesiae episcope", dilectioni tuae pallium ad sacra missarum sollempnia celebranda concedimus. Quo ni- mirum fraternitas tua intra ecclesiam tantumd uti noverit, illis tantum diebus, quos praesens descriptio continet; videlicet: die sancto resurrectionis dominicae et pentecostes', item in nativitate domini nostri Iesu Christi, et in natalicio sanctorum apostolo- rum Petri et Pauli, et in sollempnitate sancti Dionisii1 martyris, anniversario etiam conseerationis tuae die, et dedicationibus ecclesiarum. Cuius nimirum palliis volumus te per omnia ge- nium vindicare. Huius siquidem indumenti honor humilitas atque iusticia est. Tota igitur mente fraternitas tuab se exhibere fe- stinet in prosperis humilem, in adversis, si quando eveniant1, cum iusticia erectam; amicam bonis, perversis contrariam; nul- lius umquam faciem contra veritatem snscipiens, nullius umquam faciem pro veritate loquentem premens; misericordiae operibus iuxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere etiam supra virtutem cupiens; infirmis compaciens, bene valentibus con- gaudens; aliena dampna propria deputans, de alienis gaudiis tamquam de propriis exultans; in corrigendis vitiis pie seviens, in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens; in ira iu- dicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis iustae censuram non deserens. Hec est ergok, frater carissime, pallii accepti dignitas; quam si sollicite servaveris, quod foris acce- pisse ostenderis, intus habebis. Ad hec etiam vexillum crucis intra Babenbergensis ecclesiae parrochiam ante faciem tuam poi- tari concedimus, salva videlicet Moguntinae metropolis reverentia;

    a. et VZ. b. om. V. c. ejTc VZ. d. tuam Uss. e. pentcchostes I'. f. Dyonisii Z. g. pallinm VZ. h. vestra Uss. i. evoniunt Uss. k. ergo — carissime om. VZ.

    1. 1 Thess. 3, 8. 2. 1 Thess. 2,19.

    UDALRICI GODEX. 151. 152 279

    ut, speciali sanctae Romanae ecclesiae dignitate praeditus, spe- 1111 cialiter eius studeas obedientiae ac servitiis insudare. Fraterni- Apr'1' tatem tuam superna dignatio per tempora longa conservet in- colomem. Amen", amen.

    Scriptum per manumb Iohannis scriniarii regionarii ac no- tarii sacri palatii.

    Datum Romae iu insula Lycaonia per manum Iohannis sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii vice domni F(riderici) archicancellarii et Coloniensis archiepi- scopi 17 Kal. Maii, indictione 4, incarnationis dominicae anno 1111, pontificatus autem domni P(aschalis) secundi papae" anno 12, imperii vero H(einrici) quarti imperatoris anno primo.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.