Monumenta Bambergensia, Nr. 247, S. 421
h. ex V 139 — 141, Z p. 307 —311, C 66v—68v.
406 UDALRICI CODEX. 233
1127 gratiam mihi non denegetis. Fastidium etiam non generet vobis prolixitas sermonis; quia multa causae meae necessaria silentio praeterii, ne succinctae brevitatis metam longe excederem.
In Franciam causa studii iveram. Quo secuti sunt me qui-
1122 dam, qui dicebant, se iussu Spirensis episcopi Brunonis1 venisse. Ex cuius legatione mihi referebant: Herbipolensem" episcopum2 viam universae carnis adiisse3; et eum4 et archiepiscopum RIo- guntinum6 cum cognatis et amicis meis et cum quibusdam de familia eiusdem ecclesiae apud imperatorem obtinuisse, ut in locum defuncti episcopi me vellet substituere. Ego autem, ut Deus novit, nil tale meditans sed aliquamdiu in studio morari desiderans, verba eorum parvi pendi; donec, victus secretis ami- corum meorum legationibus et magistrorum meorum suggestio- nibus, redii.
Veni ad locum quendam mei iuris, ubi complures cognati • et fideles mei mihi occurrerunt. Qui, ut ad praedictum locum Herbipolim imperatori occunerem, Deus novit non sine lacrimis contradicentem compulerunt; promittentes, nuntios archiepiscopi illo venturos, qui de consensu eius ad recipiendum episcopatum me certificarent. Ivi, imperatorem ibi inveni.
Sed antequam eius praesentiae praesentarer, archiepiscopi nuntios audire et videre volui. Quos cum primum non invenissem, teste Deo quem nullum latet secretum, gavisus sum; quia malui importabile mihi onus aliqua honesta occasione subterfugere quam suscepto oneri succumbere. Cum sic per biduum expectassem et interim multa a principibus et cognatis meis convicia propter pusillanimitatem meam audivissem, venit comes Bertoldusb et CSnradus Sporo, iuramentis comprobare volentes, archiepiscopum consensum suum per eos mihi mandasse. Tandem per hos victus, ad praesentiam imperatoris veni. Fratrem archiepiscopi Sigi- bertum et comitem Arnoldum ibi inveni, qui se ex legatione archiepiscopi illo missos affirmabant et eius assensum publica voce mihi deferebant.
a. Herbypolcnsem V. b. Bertholdus V.
1. 1107—1123. 2. Erlungum. 3. d. 28 Dec. 1121. 4. Bru- nonem ep. Spirensem. 5. Adelbertum I.
UDALRICI CODEX. 233 407
Tot igitur causis in idem confluentibus acquievi; et onus, 1122 quod peccatis meis exigentibus miserabiliter me attrivit, clero et populo astante et me eligente et canoras laudes Deo dicente, suscepi. Solus autem praepositus Otto" electioni meae defuit et R5gerusbl, qui, ut mihi referebatur, etiam vivente antecessore meo pro eodem episcopatu ambitiose laboraverat. Veni statim cum imperatore, comitatus clero et populo, Breidingen; ubi archi- episcopus de manu imperatoris me recepit et benigne mihi con- secrationis gratiam, multis fidelibus nostris audientibus et prae- sente fratre ipsius Spirense episcopo et legationi pro me factae testimonium perhibente, promisit. Redii, de ordinatione securus.
Et cum nil mali suspicarer, grave praeiudicium domnus archiepiscopus mihi fecit; quia alterum2 mihi superordinavit3, iun.-Aug. me et ecclesia mea diem et locum audientiae postulante, ut ibi canonico iudicio vel deponerer vel remanerem.
Quibus peticionibus cum nichil proficerem, querimonias no- stras apostolicae sedis venerando pontifici Calixto" et Romanae ecclesiae transmisimus. De cuius latere cum ad hanc causam 1124 discutiendam missus fuisset Praenestinus episcopus4, ego, as- sumptis mecum ecclesiae nostrae omnibus prioribus clericis ab- batibus et laicis, Wormatiamd veni, ubi sperabam eum invenire. iaL Quem cum non invenissem, ecclesia, quae mecum venerat, coram principibus archiepiscopo me praesentavit et, ut pro respectu iusticiae mihi per omnia ei obedienti consecrationis debitum non denegaret, subnixe postulavit. Archiepiscopus, audito omnium eorum consensu, promisit: communicato cum cardinali consilio, se super his responsurum; praecipiens, ut, paucis mecum re- lictis, alii remearent et legationem eius expectarent. Post- quam itaque venit episcopus cardinalis6, congregati sunt ad audien- tiam imperatoris pro causa mea tractanda ipse archiepiscopus Moguntinus, archiepiscopus Coloniensis6, Arnoldus Spirensis, Go-
a. Octo V. b. Rudegerus V. c. Calisto ZC. d. Warmatiam Z.
1. diaconus. 2. Rogerum. 3. Cf. ep. 213 supra p. 386. 4. Gui- lielmus. 5. „Guilielmum episcopum Praenestinum et cardinalem" die 25 Iulii a. 1124 Wormatiae apud Heinricum V imp. fuisse, docet huius di- ploma ap. Mittarelli Annales Camaldul. III instr. p. 304. 6. Fridericus I.
408 UDALRICI CODEX. 233
1124 teboldus Traiectensis, GotefridusTreverensis archiepiscopus, Cuon- 1' radus1 Tullensis, Bruno Argentinensis, Bertoldus *2 Basiliensis et
alii fideles imperatoris. Quibus, diu ventilato consilio, placuit: ut domnus cardinalis locum et ecclesiam nostram visitaret, concor- diam ecclesiae super electione mea investigaret; quam si inve- niret, ab eo promoverer ad presbiterii ordinem, statim consecu- turus a domno archiepiscopo episcopalem benedictionem.
Quia itaque domnus archiepiscopus hoc fieri consensit et iussit, venit domnus cardinalis in locum nostrum. Et congregati sunt universus clerus et populus, maiores et minores, abbates et complures ecclesiae nostrae viri religiosi; et quia, me absente, inventi sunt in electione mea concordes, gratias Deo egit et ad ordinem presbiterii me promovit et canonicae electioni meae tam in Romana ecclesia quam in conspectu archiepiscopi testi- monium perhibuit, sicut vidit et audivit, et adhuc perhibet.
Dum hec et multa alia circa causam meam agerentur, ad- versarius meus mihi superordinatus, qui Romam iverat et cau- sam suam donis et promissionibus ibi palliaverat, factus est de
1125 medio.
Iterum archiepiscopum adii, ipsius consilio concilio, quod in Moguntina ecclesia tunc temporis habuit, me una cum Eiste- tensi electo3 praesentavi, petens misericordiam vel iusticiam. Et omnem obedientiam me ei et Moguntinae ecclesiae semper ex- c. Oet. 18 hibuisse, ipsius testimonio in synodo 4 comprobavi. Omnium igi- tur suffragiis pro me pulsantibus, me de episcopali consecratione certum fecit; et diem consecrationis et locum mihi constituit. Ad quem veni; sedb nichil profeci. Iterum protraxit me pro- missionibus; et praepositum et alios, qui pro depositione mea laborantes me offenderant, mihi reconciliavit.
Prepositus, mecum rediens, homo meus effectus est; et ut securior de fidelitate eius existerem, quasi sub sacramenti" at-
a. Bertholdus V. b. et V. e. saeramentis VZ.
1. I. 2. I. 3. Gebhardo II, electo post d. 3 Sept. 1125 (quo die Udalricus II ep. Eistetensis obierat). 4. c. die 18 Oct. 1125; v. ep. 226 snpra p. 398.
UDALRICI CODEX. 233 409
testatione dexteram suam mihi dedit et tres cognatos suos iura- 1125 mento de fidelitate sua me securum facere praecepit. Tot itaque acceptis securitatibus ultro oblatis, de fidelitate eius se- curus, ad proprietates meas, paulisper ibi moraturus, rediens, vicem meam per omnia ei credidi; et, inter ipsa dominici cor- poris sacramenta osculo Iudae ab eo accepto, recessi. Dum itaque ab eo sperabam fidelitatis antidotum", propinavit inihi perfidiae achonitum. Quia, dum aberam, cum suis complicibus universam civitatem donis promissionibus minis et verberibus ad coniurationem contra me excitavit; et sic, qui nichil minus suspicabar, a civitate0 violenter et contumeliose sum exclusus.
Dum itaque super hac exclusione tam inopinata tam in- merita dolerem, placuit amicis meis, perfidos illos digna ultione ferire. Et bonis eorum aliquantulum forinsecus dissipatisipsam cfvitatem armis parabaut occupare. Ego -vero, nolens vinci a malo sed vincere volens malum in bono2, vindictam distuli; amicos meos, quamvis graviter offensos, compescui; et illatam mihi iniuriam per nuntios meos ad regem3 detuli.
Rex itaque, cognita causa mea, Argentinam me vocabat". 1126 Veni et aspectui suo me debita devotione praesentavi4. Ipse vero, me benigne suscipiens etd querimoniae meae clementer adtendens, iussit: ut omnis causa mea a principibus, qui tum aderant, audiretur et eorum iudicio canonice terminaretur. Fac- tum est igitur, ut tam ego quam adversarii mei, quorum magna pars ibi aderat, libere admitteremur audientiae; et utrimque cognita causa, sic Deo gratias oratio mea invaluit, ut veritas, quae semper iniquitati dominatur, adversariorum figmenta op- presserit. Aderat autem ibi Gerhardus" Romanus cardinalis, Mo- guntinus archiepiscopus, Adelbero16 Bremensis archiepiscopus,
a. antitotum I'. b. et add. VZ. c. vocavit C. d. et - adtendens
om. C. e. Gerardus VC. f. Adalbero K
1. Annal. Herbipolenses (Mon. Germ. SS. XVI 2) 1125: „Gebehardus, suburbio Wirzeburgensi inopinate concremato, montem Sancte Marie occu- pat, stipendiaria bona ecclesie concremat, in cimiteriis reposita penitus dis- trahit". 2. Rom. 12, 21. 3. Lotharium III. 4. De tempore v. Gesch. des deutsch. Reichs unter Lothar dem Sachsen p. 55 n. 3. 5. II.
410 UDALRICI CODEX. 233
112iJ Norpertus" Magdeburgensis archiepiscopus, Sigewardus MiDdeusis, Theodericus1 Monasteriensis, Diethardus Osniburgensis, Otto Hal- berstatensis, Megingotus Merseburgensis. Qui et huius rei iudices sunt et, Romanae vel Moguntinae sedi nunquam inobedientem me extitisse, etb cognita causa mea et ex ipsius Moguntini archi- episcopi testimonio cognoverunt. Dum vero per diversa con- silia finis causae meae quaeritur, ab ipso Moguntino archiepi- scopo hoc consilium mihi tribuitur: ut, omni remota occasione, Romam procedam et ex ipsius apostolici2 nutu et gratia finem negotii mei efficiam.
Accepta igitur praedictorum principum benedictione et licentia% ad mea remeabam; ibique, denuo non paucos ami- corum meorum valida militum manu contra civitatem aciem direxisse, inveniebamd. Quid ergo? Hinc" ultrici ira in perfidos illos provocabar, hinc timore Dei revocabar. Quo et victus, pla- catis amicis meis, cessi clementiae; a Domino expectans locum et tempus vindictae. Cives autem mei, tanta se violentia circumventos aspicientes suumque exitium, quod ego non para- bam, arbitrantes, que pacis erant poscebant, dedicionem para- bant et, datis obsidibus, infra quatuordecim dies gratiam meam' se adepturos promittebant. Acceptis denique obsidibus eorum, pacem dedi et firmavi; et eosdem obsides urbis praefecto Gote- boldo* in fide sua servandos commisi.
His itaque transactis, ecce in pace vivimus. Et pro con- dicto archiepiscopi consilio et pro optinenda Romanae sedis gratia iter Romam, meis quamvis adhuc privatus possessionibus, matu- rabam; quia et hoc ipsum meis placere fidelibus sentiebam.
Et dum iu huius itineris negotio sum occupatus, nil minus 1127 suspicantem rex et episcopus me secuntur, civitatem me ignaro ingrediuntur et, quaecunque poterant, adversum me sediciose moliuntur. His malis accessit, ut archiepiscopus nescio quo excommunicationis vinculo me publicaret illaqueatum; cum hoc
a. Norperbus V. b. ex VZ. c. licentia V. d. invenibam V. c. huic Z. f. me C. g. G. V.
1. n. 2. Honorii II.
UDALRICI CODEX. 233 411
me tueri" debuisset, quod ante dies quatuordecim, nunquam me 1127 sibi inobedientem extitisse, coram principibus praebuerit testi- monium. Insuper praepositum Ottonem ex desiderio pro- missae sibi pecuniae episcopum inibi sublimare contendunt; cuius vitam mores et conversationem a criminosis facinoribus nil distare omnes noverunt. Sed cum assensus cleri et populi huic studio discordaverit, hoc consilium in aliud tempus differunt, donec re- clamantis civitatis assensus impetretur.
Ego vero, dum tot malis me praegravari sensissem, legatos meos ad regem, pro gratia sua ipsum precantes, direxi. Tre- centas libras argenti et insuper amicos meos, quos vellet, ob- sides pro hac condicione praebui: uti, data mihi curia, libere me admitteret audientiae et, si salva gratia regni et sacerdotii episcopari iuste non deberem, in gratia Domini et ecclesiae sine lite et contentione humilis descenderem. Sed nec hoc modo profeci.
Omnis igitur gratiae exspesb, dum quid machinentur ex- pecto, cives mei coniurationem contra me excitant, obsides mihi datos postulant, acceptos abducunt, civitate excedunt. Habebam et poteram reniti, si vellem; sed malui periclitari patiens quam regnare inobediens. Permisi igitur, ut facerent in me, que vellent, ne iuste coram ecclesia obloqui mihi possent.
Igitur episcopio secessi; quietem in patrimonio meo tenui. Et nec opinanti mihi archiepiscopus suum trausmisit legatum, vocans me et promittens, de omni negocio meo certum se finem facturum. Veni igitur, amicos meos pro legationis suae in- dicto, quos vocaverat, mecum adduxi. Finem causae meae, sicut promiserat, per illos nuntios postulavi. Assurgit causae, tenet hunc modum in oratione: Dominus vester et amicus, Herbi- polensis electus Gebehardus", si in usus apostolici Romam tre- centas libras miserit mikique sexcentas dederit, gratiam nostram obtinebit et de negocio suo deinceps certus et securus manebit. Addo quoque compositioni nostrae, ut amicos suos obsides mihi tribuat, qui in quodlibet voluntatis meae placitum mihi prae-
a. intueri VZ. * b. exspers C. c. Gebardus V, G. V.
412 UDALRICI CODEX. 233. 234
1127 sidium conferant, ipseque mihi contra omnes auxilium praebeat, sic ut nullum excipiat. Nunciis igitur ad me reversis, tantae condicionis exactionem ad me referunt meoque arbitrio, quid eligam, derelinquunt. Ego autem — condicionem spiritualem in Balaam sciens exosam1, in Iezi contaminatam3, in Symone male- dictam', a Domino in euangelio prohibitam — a viris catholicis consilium quesivi et quero: an hoc cum salute mea possim of- ferre, quod divinis sanctionibus certum est discordare. Certum quippe mihi est, in manus hominis incidere quam leges Domini" derelinquere. Tot itaque et tantis oppressus immo conculcatus iniuriis, omnium provolvor genibus miserabili super calumpniis meis conquestione, ut fraterna me dignari velint compassione.
234. Honorius II papa Adelbertum I archiepiscopum Mogunti- num reprehendere videtur, quod Gebehardum episcopum Wirziburgensem contra canones excommunicaveritb4. (E 330) (1127) N. servus servorum Dei A(delberto) venerabili fratri Mo- guntino archiepiscopo et apostolicae sedis legato salutem et apo- stolicam benedictionem.
Scimus quidem, zelum Dei vos habere. Quem tamen salva caritate condire debetis, ut nichil indiscrete sed omnia rationa- biliter et secundum Deum agere valeatis. Wirzeburgensis quippe ecclesiae designatus episcopus, se a vobis contra iusti- ciam gravari et praeiudicium sustinere, querelas nobis deposuit: quod ipsum, neque accusatoribus neque testibus legittimis con- victum neque sponte confessum neque canonice examinatum, tamquam ecclesiae invasorem — in qua se electum asseverat" — et symoniacum pronuntiatum, communione ecclesiastica pri- vaveritis. Quod si ita est, fraternitatem vestram a canonicis regulis divinitus inspiratis liquido constat deviasse. Ait enim sacra canonum auctoritas, adimi episcopo episcopatum non de-
a. Dei mei V. b. ex V 138, Zp.304—305, C 66—66v. c. as-
seruerat C.
1. Numeri 22, 18. 2. De Giezi v. 4 Reg. 5, 21—27. 3. Act. ap. 8, 20. 4. Haec epistola et ea, quae sequitur, vebementius scholam redolent, quam quas pro genuinis putemus.
UDALRICI CODEX. 234. 235 413
bere, antequam causae eius exitus appareat. Item ex epistola (1127) Felicis1 papae, scripta Athanasio et ceteris episcopis in Alexau- drina synodo congregatis: De induciis" episcoporum, unde nos consuluistis, diversas a patribus regulas invenimus constitutas. Quidam enim ad repellenda impetitorum machinamenta et suas praeparandas responsiones et testes confirmandos et concilia epi- scoporum querenda, annum et sex menses mandaverunt concedi; quidam autem annum; in quo plurimi concordant. Minus vero quam sex menses non repperi; quia hec laicis indulta sunt, quanto magis sacerdotibus. Induciae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spacio concedendae sunt, ut accusati se praeparare et testes parare atque contra insidiatores pleniter se munire valeant. Iudices autem et accusatores tales esse debent, qui omni careant suspicione et ex caritatis radice suam deside- rent sententiam promere.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 247, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/f5dcb021-3bf2-4686-84b7-b834a738ee69/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success