Monumenta Bambergensia, Nr. 218, S. 388
205. Canonici Mindenses Traiectensibus respondent, Ellenliar- dum non esse recipiendum". (E 314d)
1111-1120 Sanctae Traiectensis ecclesiae dominis ac fratribus S(iwar- dus) qualiscunque Mindensis ecclesiae praepositusH. decanus ceterique fratres, que nunquam excidit, caritatem3 et, que sem- per invigilat, orationem.
Quia de requirendo consilio vestras ad nos litteras direxistis et in vestri negocii qualitate nostrum assensum requisistis, vi- demini non solum a nobis rescriptum postulare verum, quantum de nobis speretis, ostendere. Nos igitur ad utrumque paratos et promptos scitote; quia in omnibus et benefacere et servired vobis et ad inquisitam a vobis sententiam provide studemus vobis respondere. Videtur nobis — non ad nostri iudicii ar- bitrium, immo secundum decreta patrum —: fratrem illum, de quo litterae vestrae nos consuluerunt, a vobis non debere re- cipi; quippe cum ex multis causis hoc possit comprobari. Non enim nobis videtur revocandus, qui strictioris" vitae propositum est sortitus. Verum, quia licentia accepta a fratribus suis hoc
a. nemini E. b. Hinc B. c. e.x V 128—128v, Z p. 282: Rescriptum Mindensis jcclesie; B 44: Rescriptnm Mindensium; £ (cf. supra p.366 n. a) sine lemmate. d. servi V. e. districtioris E.
1. Brunone. 2. postea episcopus Mindensis (1121 — 1140).
3. 1 Corinth. 13, 8.
UDALRICI CODEX. 205. 206 373
fecit, firmius, quod fecerat, fuit. Deinde autem quia triennio, llll-1120 non revocatus ab episcopo suo, in hac vita quam elegerat du- ravit ibique, ad titulum illius ecclesiae promotus, in sacris or- dinibus Deo militavit, nec vitae illi vel ecclesiae subduci debet aut poterit. Valete.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 218, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/fd876961-2ec0-46d9-b2db-a786429440d4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success