Monumenta Boica, Nr. CLXXII. , S. 308
CLXXII.
1Э02, die 2. octobris.
Ecclesia herbipolensis obligationem telonei in Hergolshusen Conrado dicto Studigel factam ejus filiis Cûnrado et Aploni renovat.
Manegoldus dei gratia episcopus herbipolensis jn- spectoribus presentium recongnoscimus publice vniuersis presentibus et futuris, quod — cum Cunradus et Apio nati quondam Cñn- radi dicti Studigel subscriptos redditus, videlicet de theloneo piscium herbipolensi VIIIo. libras denariorum , jtem de via siue theloneo ouariorum herbipolensi trium librarum dena riorum, et de scampnis siue mensis panum apud judicium sitis dua- rum librarum et dimidie denariorum redditus annuos, et alios quos
episcopatus wirziburgensis. 295
cunque quesitos et non quesitos de dictis Iheloneis seu mensis red- ditus prouenientes a nobis et ecclesia nostra in feodum tenerent, saina nobis tamen seu successori aut capitulo nostro eosdem red- ditus quandocunque ex speciali amicicia pro ducentis libris hallen- sium potestate libera reemendi — iidem fratres, grauibus debitorum honeribus oppressi, ad nos venientes nobis humiliter supplicarunt, vt pro releuatione eorundem onerum eis indulgere vellemus quod strennuis viris К un on i el F r i derico militibus et Johann i de Rebstoc fratribus et heredibus eorum vtriusque sexus licitum sit eis vendere eo iure quo ipsi tenuerunt redditus supradictos.
Vnde nos, necessitatem eorum conpassiuo animo respicientes, de consensu nostri capituli licenciauimus et indulsimus eis vendere predictos redditus eo iure quo illos tenuerunt supradictis fratribus de Rebstoc sub modis et pactis in jnstrumento exinde confecto specialiter conprehensis.
Et quia iidem venditores redemptis dictis redditibus apud eos centum libras ballensium de pecunia redemptionis huiusmodi conuer- tere debuerunt ad bona aliqua secundum nostrum vel successoris nostri consilium a nobis et ecclesia nostra iure castrensis feodi ad castrum Klingenberg tenenda perpetim et habenda, ad supplica- cionem eorum de consensu nostri capituli onus huiusmodi castrensis feodi de predictis redditibus transferentes, theloneo in Hergols- h u s e n , quod iidem fratres a nobis et ecclesia nostra tenent pro ducentis libris hallensium obligatum, imponimus per presentes.
Et quia obligacionis huiusmodi jnstrumentum antea confectum propter huiusmodi variationem modis omnibus est cassatum , nos prefatis fratribus et eorum heredibus vtriusque sexus memoratum theloneum in Hergolshusen cum omnibus pertinenciis suis que- sitis et non quesitis quocunque nomine censeantur pro ducentis libris hallensium, in quibus quondam Cünrado dicto Studigel aduocato nostro in Ruheneke patri eorum pro expensis et dampnis quas et que idem in nostris et ecclesie nostre obsequiis videlicet in iustorum bellorum et conflictuum certaminibus ac precipuo in obsidione castri Liehtinstein aliisque necessitatibus vrgentibus et
296 Monumenta
euidentibus vtilitatibus ipsius ecclesie nostre (sicut nobis dum adhuc vixerat lucide conputauit) fecit pariter et recepit esse recongnosci- mus obligatum, immo renouando eandem obligationem dictis fratri- bus videlicet Cûnrado et Aploni eorumque heredibus vtriusque sexus dictum theloneum cum pertinenciis suis pro supradictis ducentis libris de consensu nostri capituli presentibus obligamus, tamdiu te nendum et percipiendum quousque nos vel successor noster illud cum pertinenciis suis redemerimus pro summa pecunie preexpressa. Nolumus tamen ut quidquam de perceptis de dicto theloneo et per tinenciis suis ante redemptionem eisdem siue pro se siue pro dicto patre eorum qui illud antea habuit obligatum in sortem principalem vel turpe lucrum aliquatenus debeat conputari, quia id eis libera donatione de prefati capituli consensu donauimus presentibus et donamus, presertim cum dictus pater eorum non solum a puericia sua in dicte nostre ecclesie seruiciis sedulus fuerit et fidelis, jnmo etiam bona sua propria pro necessitate vtilitate et honore ipsius ecclesie nostre, sicut nobis verissime constat, alienant sev etiam obligarit, ita quod in perccptione dicti thelonei vltra sortem facienda tempore quantocunque dampna que pro ipsa ecclesia nostra pertulit ipsis non poterunt aliqualiter compensan.
Postquam autem dictum theloneum a dictis fratribus seu heredi bus eorum fuerit redemptum, centum libras hallensium de ipsa re- dempcionis pecunia ad bona alia secundum nostrum vel successoris nostri consilium conuertent iure castrensis feodi a nobis et dicta nostra ecclesia tenenda perpetim et habenda.
Sane successorem nostrum ad omnium premissorum obseruantiam de consensu dicti nostri capituli presentibus obligamus.
Jn quorum premissorum testimonium hoc scriptum nostro et predicti capituli sigillis est diligencius roboratum.
Nos quoque H(einricus) prepositus, Ar(no Idus) decanus, totumque capitulum ecclesie predicte premissa omnia de nostro con sensu recongnoscimus esse facta, sigillum nostrum in eorundem euidenciam hiis litteris appendentes.
episcopatus wirziburgensis. 297
Datum Herbipoli, anno domini M° CCC°. secundo, VIйi nonas octobris.
Sigitla duo praedicta filis Unteis rubri et viridis colorum ex hac carta suspensa sent.
�?ьххш.
1302, die 17. octobris.
Henricus de Wechmar vicariae perpetuae apud altare quod Her-
manni episcopi dicunt a se ordinatae redditus oblationis suae here-
ditariae in Gibelstat donatione inter vivos tradit.
Nos Henricus de Wechmar dei gratia prepositus ecclesie berbipolensis presentium inspectoribus constare cupimus vni- uersis, quod de capituli nostri consensu perpetue vicarie cori ec clesie predicte, quam apud altare dictum recolende memorie vene- rabilis patris H e r m a n n i eiusdem ecclesie quondam episcopi con- stituimus et ordinauimus, ceteris redditibus*) ac prouentibus eidem vicarie per nos antea traditis et donatis non obstantibus, singulos ac vniuersos redditus prouentus obuenciones cum suis appendicijs et pertinenciis quesitos et inquirendos quocumque nomine censean- tur oblacionis noslre hereditarie in Gibe Is tat, quam a solucione canonis scilicet quatuor maldrorum tritici et quatuor vnciarum de- nariorum herbipolensis monete de predicti capituli consensu exonera- uimus, eodem canone tredecim jugera vinoti siti in posteriori n o u o monte ad nos nomine oblacionis hereditarie spectancia enerantes, a vicario loci predicti qui pro tempore fuerit vt exinde conuenientem
*) In carta ipsa scriptum est: reditibus.
Moo. Soic. nI. XXXvm. noт, cott. XI . 38
298 Monumento
habere valeat sustentacionem percipiendos tanto tempore donee per nos aut fidecommiissarios sev executores testamenti nostri supradicte vicarie equiualentes annuj redditus iure proprietatis hierint assignati. libera donacione inter viuos deputamus tradimus et donamus, quam assignacionem jnfra terminum fieri volumus a mortis nostre tem pore numerandum.
Si vero fidecommissarij seu executores testamenti nostri pre- dicti in assignacione predictorum reddituum negligentes extiterint, capitulum prenominatum ad curiam nostram Luden adque omnes alias oblaciones nostras hereditarias respectum habebit, donec dicta assignacio compleatur.
Ne igitur super hac nostra donacione inter viuos contingat inposterum dubium suboriri, hoc scriptum nostri sigilli patrocinio fecimus communiri.
Nos quoque Arn o Idus decanus et capitulum antedictum in recognicionem nostri consensus sigillum nostrum presenttibus duxi- mus appendendum.
Datum anno domini M°CCO secundo, XVIo. kalendas no- uembris.
Sigilla duo praedicta fasciis membranaceis ex bac carta suspensa sunt.
Ulius copia — per ofHcialem curiae herbipolensis anno domini M°.CCOXL°. sabbato post nativitatem beatae Mariae Virginia transscripta et sigillo ofllcialitatis munita — exstat.
Documentum hue spectans, die 16 mensis octobris 1298 datum, supra sub num. CXTV pag. 205—207 edidimus.
episcopates wirziburgensis. 299
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CLXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/12245091-6c71-4370-8f11-6b153220019c/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success