Monumenta Boica, Nr. VIII. , S. 27
VIII.
1289, die 25. novembris.
Consentientibus Manegoldo episcopo et ecclesiae herbipolensis capi tulo universitas judaeorum wirziburgensium redditus quosdam Wol- velino dicto Rufo, pacto eos reemendi adjecto, vendit.
Nos Kobelinus, Lyebentrvet, Selic, Makele, Da niel, Josebel, Lyeberman, Salman, Ysaac, Jacob, Minneman, Schoneman. et vniuersitas judeorum herbi- polensium tenore presencinm notum facimus vniuersis presenti- bus et futuris, quod de bona uoluntate venerabilis patris dominj nostri Manegoldi herbipolensis episcopi snique capituli vendidimus tradidimus et hiis inscriptis vendimus et tradimus pro euidenti necessitate nostra Woluelino dicto Rufo ciui herbi- polensi et omnibus in quos transtulerit uel quibus dari iusserit redditus triginta librarum hallensium, quolibet anno in die beati Martini persoluendos, pro precio trecentarum librarum hallensium, de quo precio nobis est integraliter ab ipso satisfactum.
In quo si negligentes fuerimus, predictus dominus noster episcopus, vel eius successor si decesserit, uel eciam capitulum si sedes vacauerit, nuncium deputabunt Ko be lin o qui iam magister noster est, uel illi qui sibi successerit si decesserit, qui in platea nostra de qualibet domo pignora sufficientia accipiant, ita quod pre- dicto Woluelino aut suis successoribus de predictis redditibus infra octauam eiusdem festi plenarie satisfiat.
Ad quorum reddituum solucionan nos prefati duodecim inso- lidum tam nomine nostro quam nomine vniuersitatis nostre secundum formant premissam, insuper omnes successores nostros qui in ciui
14 Monumenta
tate herbipolensi in posterum residenciam fecerint, presentibus obligamus. Preterea si aliquis ex nobis duodecim decesserit, uel a ciuitate herbipolensi recesserit, superstites ex nobis alium uel alios loco illius qui cessit uel recessit substituent infra dies quatuor- decim tune proximos, quem prefatus Wo 1 uel in us uel eius suc cessors duxerint acceptandum, aut extunc moniti in scolis nostris se recipient tamdiu fideiussorie expensas faciendo donec huiusmodi substitucio fuerit adinpleta. Et ad ista nos duodecim specialiter obligamus.
Postquam autem huiusmodi redditus dederimus et soluerimus per decem annos exnunc subsequentes, extunc licitum est nobis eosdem redditus infra annum tunc sequentem reemere pro precio supradictto. In qua reempcione si illo anno negligentes fuerimus, extunc ipsa reempcio nobis non conpettit, sed extunc nos et omnes nostri successores tenemur ad solucionem predictorum red- dituum quolibet anno secundum formam que superius est expressa.
In quorum omnium et singulorum testimonium presens littera est conscripta sub diuisione cyrographi, et sigillorum — videlicet pre- dicti dominj nostri episcopi, capituli sui,. et ciuium herbipolensium — ad peticionem nostram muniminibus roborata.
Datum anno dominj M.CC.LXXX nono, in die beate Katherine virginis, pontificatus sepefati dominj nostri episcopi anno secundo.
Sigillorum Irium ex his litteris — io quarum parte superiore capita vocabuli „cyrographum" in medio divisi apparent — faseiis membrana- ceis suspensorum illud Manegoldi episcopi paene omnino decidit.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) VIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/bde44bfe-66f4-44e6-b463-802ba6a277c3/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success