Monumenta Boica, Nr. LXXIX. , S. 148
LXXIX.
1296, die 23. martii.
Fridericus de Truhendingen castrum suum Nuwenburg Manegoldo episcopo, pacto reemtionis adjecto, vendit.
Nos Frideri cus de Truhendingen laycus senior jnspectori- bus presentium recognoscimus publice vniuersis presentibus et futuris,
episcopates wiraiburgensis. 135
quod — com ex paternis contractibus diuersis et multimodis esse- mns debitorum honeribus pregrauati, que imquam debita per vsu- rarum voraginem a longe retroactis temporibus adeo excreuerunt quod nisi ceteri remedio nobis fuisset prospectum dampna irrecupe- rabilia non potuissemus aliquatenus euitasse, nostrique creditores ad faciendam solutionem debitorum huiusmodi vehementius nos vrge- rent — conuocatis consanguineis et amicis nostris super tam inmi- nentium dampnorum formidine consilium petebamus. Quibus super eodem negocio tractantibus et deliberantibus, post varios et diuer- sos tractatus prouida deliberatione conmuni consensu firmarunt, quod — cum ex rebus nostris mobilibus aut se mouentibus tanta debita solui non possent — vtile et necessarium videretur, vt castrum nostrum Nuwenburg venderetur, pensantes alienationem sev vendi- tionem eiusdem castri nobis fore minus dampnosam inmo magis vtilem et necessariam quam alicuius alterius rei vel possessionis nostre.
Propter quod adtendentes necessitatem eris alieni ac debitum vr- gens, inspecta eciam euidenti vtilitate nostra, venerabili patri et domino nostro domino Manegoldo de Nuwenburg episcopo herbipo- lensi predictum castrum Nuwenburg vendidimus et in hiis scriptis vendiraus jure mere proprietatis cum hominibus jurisdictionibus di- strictibus bonoribus siluis pratis pascuis ortis agris vineis decimis aquis aquarumue decursibus omnibusque juribus et pertinentiis suis quesitis et non quesitis quocumque nomine censeantur pro precio qvingentarum librarum hallensium , quod quidem precium confitemur nos habuisse recepisse, et in vsus nostros necessarios et vtiles ac in solutionem predictorum debitorum precipue conuertisse, renuncian tes exceptioni non numerate non solute non habite pecunie, exce ption doli mali et in factum , restitutionis in integrum, deceptionis vltra dimidiam iusti precii, minoris etatis, omnique juris auxilio ca nonici et ciuilis per quod dicta posset venditio quomodolibet impe- diri, ac predictum dominum nostrum episcopum in possessionem dicti castri et omnium et singularum pertinentiarum eiusdem induci- mus corporalem, ipsumque idem castrum ac bona omnia et singula eidem attinentia pleno et integro proprietatis et possessionis jure
136 Monumenta
constituiimis possidere, abdicantes a nobis coniuge nostra et heredi- bus nostris omne jus quod in dicto castro et pertinentijs sois pre- missis habuimus, et in predictum dominum nostrum episcopum cum pleno rerum dominio transferentes.
Licitum est tamen nobis vel beredibus nostris de gratia speciali, prefatum castrum cum pertinentiis suis pro pretaxata pecunie summa abhinc vsque ad festum kathedre beati Petri et deinde ad duos an- nos inmediate subsequentes reemere quandocunque propria pecunia sine vara. ita tamen quod si hoc non fecerimus anno quocunque ante festum beati Petri iam pretactum, extunc fructus jndustriales de bonis ipsius castri prouenientes vsibus prelibati domini nostri episcopi quo ad illum annum cedere tenebuntur, vt de cultura eis- dcm bonis per eum tunc impensa emolimentum huiusmodi con- sequatur.
Promittimus eciam - quod ad minus qvinquaginta librarum hal- lensium redditus ipsi domino nostro episcopo ad iamdictum castrum assignabimus. Et siquid plus de bonis vel redditibus ad id inuen- tum fuerit pertinere, hoc ipsi domino nostro episcopo cum dicto castro pleno iure nichilominus remanebit
Si vero infra supradictum terminum prenotatum castrum non ree- merimus, extunc prelibatus dominus noster episcopus ad consilium sev arbitrium honorabilium virorum dominorum Andree deGundel- vingen prepositi ecclesie onolspacensis, auunculi nostri. domini Lupoldi deWiltingen prepositi ecclesie sancti Johannis inHauge, et domini Wo lfr ami de Grurn ba c h prepositi ecclesie noni mona- sterii herbipolensis ex parte ipsius domini nostri episcopi electo- rum, et honorabilis viri domini Fri d erici de Truhendingen ca nonici ecclesie babenbergensis. patrui nostri, nobilis viri Kraf- tonis de Hohinloch. et^irici deGyssendorf militis ex parte nostri electorum, iustum precium siquod deesse eis videretur nobis vel heredibus nostris supplebit addet et persoluet in certis terminis vel ter mino, secundum quod iidem inter se discretione adhibita ordinauerint taxauerint decreuerint sev fnerint arbitrati. Et si aliq'ùs eornndem re bus humanis (quod absit) exemptus fnerit, vel alio impedimento le
episcopatus wirziburgensis. 137
gittimo detentus quominus huic negocio interesse valeret, alter in locum illius subrogabitur sine vara.
Preterea promisimus et promittimus fide data vice prestiti sa- cramenti, predicto domino nostro episcopo facere warandiam que werschaft vulgariter dicitur que de bonis proprietariis fieri con- sueuit secundum jus et consuettudinem terre Frankonie hactenus obseruatam, omnesque acttiones sev questiones que contra idem ca- strum cum pertinentiis suis a quocunque vel a quibuscunque nostri occasione in posterum mouebuntur secundum iusttitiam dirimere et sopire, ac de euictione ipsius castri omnino cauere, necnon infra annum a data presentium numerandum efficere et procurare quod coniux nostra predicta contractum premissum ratum et gratum habe- bit. expressum suum consensum adhibendo eidem. et renunciando omni juri quod ei in dicto castro competit sev competere videretur. Alioquin si ipsi domino nostro episcopo per nos vel heredes nostros plenaria non fieret cautio de premissis sev aliquo premissorum, ex- tunc dominus Fridericus canonicus babenbergensis, patruus noster, etKrafto deHohinloch prelibati, Kraft o natus eiusdem, patruus noster, etVlricus de Truhendingen, frater noster, quos supradicto domino nostro episcopo damus fideiussores, recipient se in ciuitate herbipolensi more fideiussorio postquam moniti fuerint infra men sem tunc proximum, tamdiu inibi in dampnum nostrum expensas facturi et non abinde recessuri donec quod promissum est superius per nos vel heredes nostros effectualiter fueril adimpletum. Sane si aliquis eorundem fideiussorum (quod absit) de medio sufferretur, vel aliquo necessitatis ineuitabilis impedimento fuerit detentus, alium eque bo- num et ydoneum sibi substituere promittimus infra mensem tunc proximum loco sui. Alioquin superstites fideiussores moniti se ex- tnnc in obstagio in predicta ciuitate recipient et tamdiu expensas in dampnum nostrum facient quoadusque fuerit subrogattio talis facta.
Insuper dominus noster episcopus prefatus potest si voluerit infra prescriptum reemptionis terminum in antedicto castro facere edificia ad estimationem viginti librarum hallensium. Et si vltra aliquo idem
In. Bole vol. X1XVI1I. noт. coll. XI. 18
138 Monumenta
castrum necessario vel vtili edificio indiguerit. jllud ad scitum et iussurn predictorum domini Andree deGundelvingen, auunculi nostri, et domini Friderici canonici babenbergensis, patrui nostri, vel Eckehardi militis, dapiferi prefati domini episcopi, et vl ri ci de Gyssendorf, militis nostri prefati, vel aliorum duorum quos vtrimque ad boc elegerimus, si ceteri essent prepediti, fieri debet. Quas siquidem edifici i expensas ipsi domino nostro episcopo ante supradicti castri si id reemerimus restitucionem promisimus et promittimus integra- liter resarcire, sepium propugnaculorum minorum stabulorum coquine et aliorum minntorum edificiis minime conputandis.
Adiectum est eciam, quod si prenominatum castrum a domino episcopo per fraudem dolum violentiam vel alium modum quemcun- que illicitum fuerit euictum, prefati fideiussores a receptione ob- stagij predicti tamdiu erunt absoluti quo ad hunc casum quousque ipse dominus episcopus nostro auxilio mediante — quod sibi ad hoc efficaciter impertiri promittimus — possessionem ipsius castri recu- perabit sev etiam rehabebit.
Que imquam omnia premissa et singula rata et grata habere fide data vice prestiti juramenti promittimus, et non contrauenire aliquo ingenio studio vel cautela.
Jn quorum omnium premissorum et singulorum testimonium hoc jnstrumentum nostro et prefatorum fideiussorum sigillis sepedicto domino nostro episcopo tradidimus diligentius roboratum.
Nos quoque v'lricus de Truhendingen, frater venditoris predicti, prenarrato contractui specialiter nostrum consensum expres- sum presentibus adbibemus, prominentes eundem ratum et gratum habere fide data vice prestiti sacramenti, nec contrauenire aliquo ingenio studio vel cautela.
Nos eciam Fridericus de Truhendingen canonicus baben- bergensis, Kraft o dominus de Höh in 1 o ch, Kraft o natus eius- dem, et Vlricus de Truhendingen, fideiussores prenotati, premissa omnia et singula sic recognoseimus esse gesta, et ad
episcopatus wirziburgensis. 139
preexpressas fideiussiones nos presentibus obligamus, nostra sigilla in eorundem euidenciam pleniorem presentibus appendentes.
Datum et actum apud domum fratrum theutonicorum extra muros herbipolenses, anno domini M°CO nonagesimo VIt°, feria sexta ante festum annunciationis beate virginis; presentibus fideiussoribus supra- dictis; bonorabilibus viris domino Heinrico de Wechmar preposito maiori herbipolensi. domino Wolframo preposito ecclesie noui mo nasters herbipolensis, domino Andrea de Gundeluingen preposito ecclesie onolspacensis, et domino Lupoldo de Wiltingen preposito ecclesie sancti Johannis in Hauge; item domino Jobanne prothono- tario predicti domini nostri episcopi, et Hartmanno notario predicti domini Kraftonis de Hobinloch. canonicis ecclesie noui monasterii predicti; item Eckehardo dapifero predicto , Vírico de Gyssendorf prefato, Wiperto de Krentse, et Leschone, militibus; item Conrado dicto Studigel, . . dicto Liehtinvelser, et pluribus alijs testibus fide- dignis.
Sigillorum ex hoc documento fasciis membranaceis suspensorum non- nisi ea FRIDERICI DEI GRACIA COIMTIS DE TRVHENDINGEN , VLRICI. COMITIS DE. TRUHENDINGEN, FRIDERICI. DE TRVHENDINGEN' CA- Nonicr BAMBERgensis, KRAFTHONis de HoHINLOCH supersunt.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) LXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/23e44dd5-407b-4b4f-86cc-6d5b234d243e/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success