Monumenta Boica, Nr. CCLXXXI. , S. 524
CCLXXXI.
1312, itie 24. augusti.
Ш
Ludewicus de Hohemberg ecclesiae herbipolensis canonicus quaedam testamentum suum condendum spectantia ordinat.
Nouerint vniuersi tam presentes quam futuri, quod ego Lude wicus de Hohemberg canonicus maioris ecclesie herbipo lensis, sana mente et corpore, lego super omnibus bonis meis
episcopatus wirziburgensis. 511
indistincte sexcentas libras hallensium pro solucione debitorum meorum, pro anniuersariis parentum ac fratrum meorum et meo singulis annis celebrandis, ac elemosinis erogandis personis et mo- nasteriis, secundum quod in testamento meo condendo et siguio meo signato et concluso reperiettur.
Et hec omnia et singula ad manus honorabilis domini G o li ste i n decani nostri, domini . . de Wilnowe scolastici, domini.. de Hesseburg, domini Blumelini, Ëberhardi patruelis mei, quos fideconmissarios meos presentibus instituo in solidum, trado ac conmitto vt testamentum exequantur memoratum fldeliter sine mora, secundum quod de ipsis gero confidenciam specialem.
Jtem volo quod personas quibus conmisero bona colenda ac distribuenda — tamen de scitu iam dictorum dominorum — promoueant in omnibus, ne a quouis nomine in aliquo deuocio mea maculetur seu lraudetur.
Jtem volo quod si aliqui quibus legauero de oblagiis curiis seu aliis bonis meis in aliquo me impedire presumpserint, quod absit, pars illa legati que ipsos contingebat ipso facto ad capitulum de- uoluatur et conmunittati cedat.
Jtem nil juris quemquam ipsorum in aliquo legato habere volo antequam omnia que in testamento meo condendo reperientur con scripta seu ordinata plenarie sint deducta.
Et \t hec omnia inuiolabiliter obseruenttur, certi sint roboris ac perpetue firmitattis, presentes litteras venerabilis domini Andree episcopi herbipolensis, domini Gol ts te in decani nostri si- gillorum munimine feci diligencius conmuniri.
Acta sunt hec omnia anno domini M° CCC° XIIo, IX kalendas septembris, indictione XIa.
Has litteras ad (idem libri copialis wirziburgensis signati A (— 5) pag. 172 edidimus.
Testamentum ipsum, die 29 mensis martii anni 1313 conditum, infra sub uum. CCLXXXV pag. 524—526 edemus.
5 lá Monumento
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCLXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/35449f55-d5d9-4a73-b34b-4b4446304b55/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success