useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data)  CLXVI.
Signature:  CLXVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Monumenta Boica, Nr. CLXVI. , S. 294
 

ed.

Current repository
Monumenta Boica, Nr. CLXVI. , S. 294

    Graphics: 
    x

    CLXVI.

    1302* die 25. maji.

    Manegoldus episcopus —. quod nobilis vir Albertus de Hohe n1 och in ipsius praesentia «onstitutus exposuit atque re- cognovit expresse, quod advocatiam et onine jus tam in bonis quam in hominibus eidem advocatiae attinens quocunque nomine censeatur, quam idem nobilis et ejus progenitores in villa Gnotstad super bona sive in bonis quae decano et capitulo ecclesiae s. Johannis in Hauge extra muros h erb ipolen se s in ipsa villa pertinent

    episcopates Wíríiburgensis. 281

    ipse Albertus et ejus progenitores ab ecclesia herbipolehsi titulo feodali tenuerunt, necnon alia bona quaesita et inquirenda et jura quaecunque eidem nobili in supradicta villa quocunque titulo pertinere noscuntur sive in hominibus sive in bonis vendidit et tradidit pro se suisque heredibus vera et pura venditione decano et capitulo ecclesiae s. Johannis in Hauge supradictis, ita quod pro redditibus unius librae hallensium decem librae hallensium, pro uno maldro siliginis sive pro duobus maldris avenae tres librae hallensium, et pro uno maldro tritici tres librae et quinque solidi hallensium in solutione pretii praefatae venditionis dicto nobili sol vanter a capitulo memorato, quam pecuniam se confitetur integraliter recepisse, renuntians in ipsius episcopi praesentia exceptioni non numeratae pecuniae, necnon omni alii exceptioni juris et facti per quae dicta venditio posset aliqualiter infirman: quapropter praefatus nobilis cum instantia supplicavit, quatinus ipse resignationem supra- dictae advocatiae in Gnotstad et omnium jurium attinentium ab illo nobili recipere, ac eam decano et capitulo ecclesiae s. Jo hannis conferre titulo proprietatis possidendam perpetuo dignaretur — convocato capitulo ecclesiae herbipolensis non semel sed pluries, et deliberatione praehabita diligenti, adbibita quoque omni juris solemnitatt e quae in alienatione rerum ecclesiasticarum canones praécipiunt, attendens ut fratres ecclesiae s. Johannis in Hauge (liberati a dominate advocationis bonorum praedictorum, et soluti a vexationibus saecularium personarum) deo liberius valeant famulari, praedictam advocatiam cum universis juribus atttinentibus tam in bonis quam in hominibus ad manus ipsius per supradictum nobilem pro ipso ejusque heredibus resignatam, consensu decani et capituli ecclesiae herbipolensis plenius accedente, et nullo pehitus dis crepante, saepe dictis decano et capitulo ecclesiae s. Johannis in Hauge confert tradit et confirmat proprietatis titulo perfruendam ac perpetuo possidendam.

    Praesentibus testibus: Godfrido praedictae s. Johannis in Hauge, et Wo lframo novi monasterii ecclesiarum praepositis; Heinrico de Rannenberg archidiacono, Eberhardo de Tunneveld, ecclesiae herbi polensis canonicis; Johanne protonotario curiae episcopalis, novi

    ■on. Bole nl. XXXVIII. no*, coll. XI. 36

    282 Monumenta

    monasterii canonico; magistro Walwano, Andrea Zobelone, Lupoldo et Heinrico dapiferis dictis Hubischman, Cunrado de Gebesedel, militibus; et pluribus aliis fide dignis.

    Datum anno domini M°CCC°. secundo, in festo s. Urbani martyris.

    Sigilla Manegoldi episcopi, capituli majoris ecclesiae herbipolensis, AL BERT! DE HOHENLOCH filis sericis rubri et viridis cotorum ex hoc documento magnam partem detrito et hide tectu partim difficiltimo suspensa sunt.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.