Monumenta Boica, Nr. СЫII. , S. 274
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. СЫII. , S. 274



СЫII.
1301, die 11. julii.
Ecclesiae herbipolensis capitulum structuras aedificiorum ab ecclesia
novi monasterii super fundum et aream horti curiarum claustralium
Kolbonis et Maspach ad capitulum dictum pertinentium — ab annui
cujusdam census solutione liberatarum — factas ratas habet.
In nomine domini amen.
Nos Heinricus de Wechmar prepositus , Arnoldus de Spiezesheim decanus, totumque capitulum ecclesie herbipo lensis harum serie litterarum recognoscimus vniuersis presentibus ac futuris , quod pari voto ac vnanimi voluntate prouida delibera- tione prehabita consensum nostrum plenarium ad hoc vt structure edificiorum curie claustralis noui monasterij dicte Loben- husen, quam ad presens dominus Conrad us dictus Hozo eius- dem loci canonicus dinoscitur possidere, partim super fundum et aream horti curiarum claustralium domini Arnold i decani predicti, quarum vna Kolbonis altera vero Maspach nuncupatur, erecto- rum in posterum eo statu quo in presenti dinoscuntur fore instau rate permaneant ac permanere debeant adhibuimus ac presentibus adhibemus, renunciantes simpliciter ac precise pro nobis ac pro supradictarum curiarum possessoribus at inhabitatoribus vniuersis omni actioni sev impeticioni que nobis aut ipsis super pretactornm edificiorum structuris con Ira honorabiles viros . . decanum et capi tulum noui monaster ij predicti ac quoslibet memorate curie Lobenhusen possessores vel inhabitatores exnunc vel in futu rum de facto vel de iure directe uel indirecte conpetere videretur aut posset in foro ecclesiastico vel ciuili.
episcopates wimburgensis. 261
Porro nos Go Иr id us dec anus totumquc capittuium noui monasterij herbipolensis prcdictt i propensius attendentes huiusmodi gratiam per honorabiles virus dominos . . prepositum . . decanum et capitulum maioris ecclesie supradicte in remissione in- iuriarum si que ipsis aut eorum alicui ex pretactorum edificiorum instauracione videbanttur irrogari clementius nobis factam — prouida multaque deliberacione prehabita, omnium ac singulorum nostrum interueniente verbo pariter et consensu, in restaurum ac reconpen- sam sepedictorum edificiorum prenom inalas duas curias domini A r - noldi de Spiezesheim decani predictti, Kolbonis videlicet et Maspach, ab annuo censu vnius libre denariorum herbipolensium, quem idem dominus decanus ac eiusdem in prefatis curiis succes- sores racione capelle sancti Mauricij site inter easdem curias . . custodi ecclesie nostre qui pro tempore foret persoluere tenebantur, exonerauimus ac per presentes dicimus et pronunciamus in per- petuum exonerattas uecnon per omnia liberas ac solutas, abdicantes a nobis ac vniuersis ecclesie nostre custodibus omne ius quod nobis aut ipsis in eodem censu actenus conpetere dinoscebatur, ita quod nunquam de facto vel ullo iuris beneficio actionem intentabimus super eo.
Yt autem premissa singula perpetue robur obttineant firmitatis, nos prenominati . . prepositus et .. decani ecclesiarum predictarum de verbo consensu ac scitu ipsorum confratrum nosttrorum sigilla capitulorum nostrorum presentibus duximus appendendum.
Datum et actum anno domini millesimo CCO primo. Y jdus juHj.
Sigilla praedicta fasciis membranaceis suspensa in altero harnm litter»- rum documento perierunt; eorum alterius nonnisi illud capituli novi monasterii herbipolensis restat.
Litterae die 19 mensis aprilis anni 1291 datar, quas supra sub num. XXX pagg. 50 et 51 edidimus, hue conferri possunt.
262 Monumenta
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) СЫII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/453968e5-4e67-48b3-a484-65f1fa45aa50/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success