Monumenta Boica, Nr. CCXX. , S. 393
CCXX.
1307, die 22. martii.
Andreas episcopus praelattis et capitulis quibusdam civitatis wirzi burgensis jam per annos frustra a divinis cessantibus mandat ut ad hoc negotium expediendum personas idoneas deputent.
Andreas dei gracia episcopus herbipolensis honorabili- bus viris . . prelatis et capitulis maioris, in Havge, ac noui monasterij ecclesiarum herbipolensium, necnon . . abbati- bus et conventibus monasteriorum ad sanctum Burcardum, ad sanctum Stephanum,etadScothos ciuitatis eiusdem sempiternam in domino karitatem.
Cvm ea que veneranda vetustas olim ex causa vtiliter statuit, si ad abvsum vergant, vel ex eorum obseruancia nulla vtilitas sed dampna grauia proueniant, prouida valeat nouitas secundum canoni cas sanctiones in melius reformare, hinc est, quod — cum ex quodrfm predecessorum vestrorum promisso pro conmunibus peri- culis precauendis et dampnis vrgentibus repellendis et si ab inicio vtiliter instituto jn vestris tamen ecclesiis diuine laudis organa et diuinorum officiorum exercicia non absque indeuocionis augmento et clericalis ac monastice discipline detrimento iam per annos aliquot sunt suspensa, quamuis ad efficiendum id ad quod inuentum fuerat
non sufficiat, jmmo vt experientia docuit non proficiat quoquammodo
et quia pastoralis sollicitudo (quam de singulis ecclesiis et clericis nostris sedulo gerimus) nos curis continuis cruciat et affligit, ne diuini cultus negligencia, quem pocius nostris temporibus augeri cupimus vt debemus, si sic absque vilo profectu diucius proteletur, diuinam super nos qui dominici gregis pastor dicimup vindictam pre- sencialiter excuciat et inducat, quare vobis in virtute sancte
48*
380 Monumenta
obediencie firmiter precipiendo mandamus, quatenus — non obstantibus quibuscumque statutis consuetudinibus preceptis vel promissis qua- cumque pena aut firmitate vallatis — statim visis presentibus, omni contradictione semota, diuinis officiis vt prius resumptis, due per sone de summo, et de qualibet alia ecclesia supranominata vna, nobis per vos jnfra quindenam a data presencium numerandam que ad buiusmodi negocia expedienda conueniant deputentur. Cvm hiis enim de modis et vus salubribus et ad effectum vestre intencionis cicius inducendum proficuis deinceps vsque ad festum beate Wal- purgis tractabimus deo dante.
Jn quas quidem vias per nos et premissas personas diuina fauente gracia inueniendas omnia vestra promissa cessacionem diui- norum tangencia exunc prout extunc presentibus auctoritate ordinaria conmutamus.
Datum anno domini millesimo CCO.V1I°., XIa. kalendas apri- lis, pontificates nostri anno quarto.
Andreae episcopi sigillum fascia ex ipsarum litterarum membrana con- fecta suspensum magnam partem taesum est.
Quod infra sab num. CCXXVIU edemus documentum, die 13 mensis novembris datum, hue conferri potest.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/5276776c-2818-40c9-b62a-68c5529c1154/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success