Monumenta Boica, Nr. XXIV. , S. 56
XXIV.
1291, die 16. januarii.
Heinricus Willemût civis herbipolensis publice re- cognoscit, quod — cum compararit sibi et suis heredibus apud praepositum decanum et capitulum herbipolensis ecclesiae me diam partem fructuum hos contingentem et decimam de octo jugeribus vinearum sitis amme Steine, quae ipse et mater sua jure hereditario tenent et colunt, pro ipsa media parte ab eis- dem dominis percipiendam per duodecim annos et autamnos tunc subintrantes pro certa pecuniae quantitate — eadem media pars et decima de ipsis octo jugeribus post praedictos duodecim annos et autumnos ad ipsos dominos et ipsorum capitulum libere devol- ventur, salvo jure hereditario quod ipse et mater sua ipsorumque heredes habent in vinea supradicta.
episcopatas wirziburgensis. 43
Datum anno domini M° CO LXXXX01, feria tertia post octavam epiphaniae.
Sigilli civitatis wirziburgensis ex hac carta fascia membranacea suspensi margo ptane interiit.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) XXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/76e52bf4-2cb5-46de-8160-8a151d2c73c3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success