Monumenta Boica, Nr. CLXXXIX. , S. 335
CLXXXIX.
1304, die 1. maji.
Albertus Romanorum rex semper augustus publice profitetur, se super damnis incommodis seu dispcndiis, si qua per And r cam episcopum herbipolensem principe m suum dilectum et ejus ad- jutores .. regi В o h e m i a e aut ejus adjutoribus et complicibus qui- buscumque guerra .inter imperatorem et eundem regem .durante
■od. Boic. nI. XUVIII. пoт. coll. XL 41
322 Monumenta
facta fuerint aut ¡llata, nullam cum eodem rege aut ejus adjutori- bus compositionem seu concordiam ordinaturum aut initunim. ipso episcopo et ejus adjutoribus ac servitoribus praetermissis pariter et exclusis.
Datum apud Nuremberg, kalendis maji, anno domini M°CCC°. quarto, regni vero anno sexto.
Alberti regis sigillum quod dicunt majestatis fascia membranacea ex hoc diplomate suspensum laesum est.
cxc.
1304, die 1. maji.
Albertus rex compositionem in discordia inter Andream episcopum et civitatem wirziburgensem exorta facit.
Nos Albertus dei gracia Romanorum rex semper augustus ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod — cum inter venerabilem Andream episcopum herbipolensem principem nostrum dilectum ex vna et ciues suos herbipolenses ex parte altera odiosa discordia verteretur — nos tanti odij flammam extin- guere cupientes, post tractatus plurimos et diuersos habitos de vtriusque partis verbo et consensu expresso inter eos puram com positionem et amiciciam super premissa discordia fecimus in liunc modum.
Postquam enim discordia inter nos et jllustrem regem Bo hemio exorta siue per composicionem siue per treugas sev per alium modum quemcumque fuerit expedita, sev noster exercitus fuerit dissolutus, extunc infra duorum mensium spatium a tempore dissolucionis nostri exercitus huiusmodi numerandum predictum
episcopatus wirziburgensis. 323
episcopum ad omnia jura ecclesie sue tam corporalia quam incorpo- ralia, in quorum possessione sev quasi possessione felicis recorda- cionis quondam Manegoldus episcopus herbipol en sis prede cessor suus fuit eo die quo vixit et obiit, libere restituere tenebi- mur, et eum in possessionem sev quasi possessionem reducere eorundem, et lideliter defendere sic inductum. Ad que facienda nos presentibus obligamus.
Et quia super dampnis hincinde in dicta discordia factis in nos est a predictis partibus compromissum , de refusione eorundem in fra predictum terminum ipsas partes expediemus pro nostre celsi- tudinis arbitrio iusticia vel amore. Super quibus nostre discussioni ab vtraque parte per omnia sine contradictione qualibet est parendum.
Ad quod se ambe partes in nostre maiestatis presentia fide prestita obligarunt, presentium testimonio litterarum, nostri sigilli robore signatarum.
Datum in Nuremberg, anno domini millesimo trecentesimo quarto, kalendis maij, jndictione secunda, regni vero nostri anno sexto.
Alberti regis sigillum quod dicunt majestatis fascia membranacea ex hoc diplomate snspensum laesum est.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CLXXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/7b2e8295-6af6-4d05-87d8-d39d668e4d88/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success