Monumenta Boica, Nr. CXL. , S. 254
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. CXL. , S. 254



CXL.
1300, die 22. septcmbris.
Hiltchrandus de Sauwensheim ejusque uxor Hedewigis decimas suas singulas in Ippensheim et Bulnheim villis sitas a feodi titulo pro curia et allodio suo in villa Merttensheim in feodum re- signato a Manegoldo episcopo absolutas ecclesiae parrochiali villae Gnetsheim capitulum ecclesiae herbipolensis oblationis nomine in Sauwensheim spectanti donant,
Jn nomine domini amen.
Nos Heinricus de Wechmar prepositus, Arnoldus de Spiezesheim decanus , totumque capitulum ecclesic herbipo
episcopatus wirziburgensis. 241
lensis tenore presencium constare cnpimus vniuersis prcsentibus et futuris , quod Hiltebrandus de Sanwenshei m miles et He de wig i s eius vxor legitima, in nostra presencia constitute manibus eorum coadunatis pari voto et vnanimi voluntate ob ho norem et amorem domini nostri Jesu Christi ac sue genitricis Marie virginis gloriose pro suarum animarum remedio sempiterno dona- uerunt contulerunt tradiderunt ac per presentes donant conferunt atque tradunt singulas eorum decimas maiores et minutas in vino annona et ceteris quibuscumque suis attinenciis quesitis et inqui- rendis in vi 11 is Jppensheim et Bulnheimet marchiis earundem, pro quarum siquidem decimarum quondam in feodo a venerabili patre domino nostro Manegoldo episcopo herbipolensi pro- cedencium liberacione seu absolucione ab onere tytuli feodalis vt in posterum forent mere proprietarie resignauerunt curiam et allo dium suum proprium in villa Mertensheim (quam ad presens Cunradus de Ehenheim et Rapotho frater eius inhabitant) ad manus predicti domini cpiscopi, ipsamque ab eodem et suis succes- soribus in feodum receperunt, altari beate Marie virginis in ecclesia parrochiali ville Gnetsheim ipsique parrochie que ad capitulum nostrum oblacionis nomine in Sauwensheim spectare dinoscitur, a plebano eiusdem loci iure proprij perpetim possidendas percipien- das pariter et habendas , ita quod iam dicti loci plebanus qui pro tempore fuerit ordinet et procuret in supradicto altari cottidie primam missam in ortu diei vel prius hora congrua et hominibus opportuna, aut per se aut per alium sacerdotem ydoneum perpetuo celebrari.
Alioquin quocienscumque huiusmodi misse celebracio per qua tuor ebdomadarum continuarum spacium ex supradicti plebani negli gencia retardata fuerit aut obmissa , extunc idem plebanus qui pro tempore fuerit pro pena negligencie ipso facto supradicta parrochia et omni iure quod ei conpetit in eadem per omnia sit priuatus, eandemque parrochiam confratres capituli nostri qui pro tempore patroni ipsius fuerint libero iure conferant aut eidem plebano antea priuato aut cuicnmque aheri persone ydonee, quod eorum opcioni relinquitur, prout eis melius videbitur expedire, ¡ta quod ille cui
Hon. Botc. vot. XXXVIII. nov. cot!. XI 31
242 . Monumento
dicta parrochia fuerit collata sub eiusdem amissione beueficij se cundum formam premissam se obliget ad hoc idem.
Nos itaque prepositus dccanus et capitulum antedicti. ac insuper specialiter nos Wernherus de Tannemberg cantor et archi- diaconus, et Hermannus de Bastheim, confratres eiusdem ca pitul^ ad quos ad presens ius patronatos seu collacionis supradicte parrochie in Gnetsheim spectare dinoscitur, predictam collacionem et donacionem secundum formam que premittitur tamquam munera deo gloriosa et hominibus fructuosa ratam et gratam babentes , de bona voluntate nostra ratificamos confírmamus et presentibus appro- bamus. nos et nostros successores ad premissorum singuiorum ob- seruanciam obligantes.
Jn quorum omnium ac singuiorum testimonium euidens atque certum sigillum capituli nostri, quo omnes contenti sumus, pre- sentibus duximus appendendum.
Datum Herbipoli. anno domini M°CCO, in crastino Matbei apostoli.
Capituli majoris ecctesiae herbipolensis sigillum lilis semis viridis cotons ex his titteris suspensum est.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CXL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/a554eb69-a447-4ca7-8d27-3056bc0fcd22/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success