Monumenta Boica, Nr. CCLXXVIII. , S. 521
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. CCLXXVIII. , S. 521


CCLXXVIII.
1312, die 25. februarii.
H ein r i cu s rex semper augustus Andreae herbipo- lensi episcopo piincipi dilecto — quoniam conquesttus est II ein - ricus abbas ecclesiae fuldensis princeps dilectus , in ipsius majestatis praesentia constitutus, quod ille contra tenorem privi- legiorum, quae rex ipse vidit et dudum confirmavit, homines et castrenses abbatis ipsius ac alios ecclesiae suae homines proscribit et excommunicat, quod in ipsius praejudicium vertitur et libertatis ecclesiae fuldensis non modicum detrimentum — per regia scripta mandat, quatenus super praemissis et aliis quae contra tenorem privilegiorum hujusmodi abbattis praedicti fieri dinoscuntur se de cetero omnino contineat, et restringat penitus revocando proscri- ptionis et excommunicationis sententias, si quae latae sunt contra homines dicttae ecclesiae fuldensis, quas ex nunc quantum in juste latae sunt et indebite proscribendo personas hujusmodi contra jura et privilegia dictae fuldensis ecclesiae revocat et annullat.
64*
508 Monumenta
Datum apudPortum Veneris districtus Januae, VI kalendas martii, anno domini millesimo CCOX1I°., regni vero anno quarto.
Has litteras — diei 24 mensis februarii at tributas — Dronke in codice diplomatico futdensi sub num. 857 peg. 429 edidit.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCLXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/93e38f85-dd94-4d29-b59e-5778b312e4e2/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success