Monumenta Boica, Nr. CXXIX. , S. 240
CXXIX.
1299, die 12. novembres.
Hermanni de Crutheim vicarii perpetui herbipolensis testamentum.
In nomine dominj amen.
Ego Hermann us dictus de Crutheim perpetuus vicarius herbipolensis. licet corpore debilis mente tamen per graciam dei sanus , certus de morte incertus autem de hora mortis, nolens intestatus decedere, testamentum presens in hijs scriptis facio atque condo.
Jn quo fidecommissarios meos siue executores mei testamenti constituo et ordino honorabiles viros, dominum Philippum de Tannenberg canonicum ecclesie herbipolensis, et dominum Heinricum dictum de Crutheim meum conuicarium , ad exe- quendum et conplendum voluntatem meam vltimam et subscriptam.
Inprimis quidem do et lego ob remedium anime mee aliar) sanete Marie virginis in ecclesia herbipolensi ac omnibus capellanis siue sacerdotibus celebrantibus inposterum in eodem quadraginta libras hallensium, quas predictus Heinricus de Crut heim debet dare et soluere post mortem meam pro curia mea quam nunc inhabito, quam ipse apud me pro eadem pecunia empcio- nis titulo conparauit. Jtem do et lego eidem altarj decem et septem libras denariorum herbipolensium, in quibus Johannes
episcopatus wirziburgensis. 22?
Albertus et Eberlinus apothecarij her bip o lens es omnes insimul et quiuis eorum insolidum sunt michi ex causa mutuj debi- tores. Jtem volo vt — si me ad huc viuentem pro uictu meo illam pecuniam expendere non oportet — emantur pensiones siue redditus annuales per quos dictus capellanus et suj successores eo melius possint sustentarj et domino nostro ac beate virginj et sancto Kyliano in choro diligencius famulari. Jtem volo et rogo fidecon- missarios meos antedictos , vt predictum capellanum in vicarium chorj sanctj Kylianj a dominis meis de summo recipi faciant, et procurent vt ibidem tamquam alter vicarius seruiat in cantando ac etiam in legendo. Jn festis autem nouem lectionum dictus capellanus et suj successores in matutinis ad septimam lectionem, alijs vero pri- uatis diebus in laudibus debent habere licenciam exeundi et diuinum officium in'suo altarj peragendi, quo peracto redire debent ad cho- rum hora tercia et ibi manere per omnes horas modo debito et consueto. Jtem volo vt dictus vicarius et suj successores semel in septimana missam celebrent pro defunctis. Jtem volo vt ad qua- draginta libras hallensium et ad decem et septem libras denariorum herbipolensium supradictas addantur adhuc tres libre denariorum, recipiende de alijs bonis meis, vt octoginta librarum hallensium numerus impleatur. Jtem volo vt capellanus predictus singulis an uis in anniuersario meo soluat decem solidos denariorum herbipolen sium, inter presentes canonicos et vicarios diuidendos. Jtem volo vt
— si dictus capellanus propter paucitatem reddituum noluerit chorum tamquam alter vicarius frequentare, vel si decanus et capitulum nollent ipsum recipere in vicarium vt est dictum, vel si vicaria fieri non poterit de dicta pecunia ex causis legittimis inpedientibus
— voluntatem meam vltimam in hac parte tunc dicti fideconmis- sarij mei disponendi et ordinandi de ipsa pecunia prout saluti anime mee viderint expedire habebunt liberam potestatem.
Jtem do et lego parrochialj ecclesie inWesternhusen et capelle ibidem duas casulas quas habeo in cista mea.
Jtem do et lego domino Philipp o predicto mensam meam meliorem, et domino Heinrico duos cifos deargentatos.
29*
228 Monumenta
Jtem volo vt de alijs bonis et rebus meis dicti fideconmissarij mei faciant et disponant sicnt eis super hoc dedi specialiter in mandatis.
Vt autem omnia premissa rata permaneant atque firma, presens testamentum sigillo curie herbipolensis obtinuj conmunirj.
Datum et actum anno dominj M° CO nonagesimo IX, in crar- stino beati Martinj episcopi.
Sigillum officialis curiae herbipolensis fascia ex ipsius testamenti mem brana confecta suspensum est.
cxxx.
1299, die 21. decembris.
Manegoldus episcopus, quia honorabiles viri Heinricus praepositus, Am o Idus decanus, et capitulum ecclesiae herbipo lensis cum instantia supplicarunt, quod — cum officium portariae dictae ecclesiae foret inutile nimium et damnosum — illud tollere et subducere de ipsa ecclesia dignaretur, causa hujusmodi inutilitatis cognita et probata, idem portarie officium de ipsa ecclesia tollit omnino et perpetuo removet, ita quod fructus ejusdem officii in utiliores usus ipsius ecclesiae convertantur.
Datum Herb i poli, anno domini M° CO nonagesimo IXo., in die beati Thomae apostoli, pontificatus anno XII"
Manegoldi episcopi sigillum fascia ex ipsarum litterarum membrane con fecta suspensum est.
episcopatus wirziburgensis. 229
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/a9f0ccba-9742-4552-a814-a50925c6a47b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success