Monumenta Boica, Nr. CCXIV. , S. 376
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. CCXIV. , S. 376




CCXIV.
1306, die 10. augusti.
Wernheri de Tannemberg cantoris et archidiaconi herbipolensis
testamentam.
Jn nomine domini amen.
Anno eiusdem M°.CCO VIo., in die sancti Laurencij, ego Wern- herus de Tannemberg cantor et archidyaconus herbipolen sis, conpos mentis, certus de morte sed incertus de hora mortis, nolens intestatus decedere, testamentum presens facio et condo. In quo fideconmissarios meos siue executores testamenti mei constituo et ordino honorabiles viros Wolframum de Linach, Wolfra- mum prepositum noui monas tern, Hein ricum patruelem meum, et fratrem Heilm annum de Halsbrunnen ad exe- quendum et conplendum uoluntatem meam ultimam et subscriptam.
Jn primis volo ut omnia mea debita precipuo persoluantur.
Quibus solutis volo ut ad annum gracie prebende mee tot de nary addantur quod exinde redditus trium librarum denariorum con- parari possint, qui in anniuersario meo singulis annis distribui de- bent inter presentes tantum, ita ut due libre canonicis cedant, tercia vicariis.
Jtem in exequiis meis lego IIII"r maldra tritici et duas vrnas vini ad maiorem ecclesiam, jtem in H auge duo maldra tritici et vnam vrnam vini, jtem adnouum monasterium duo maldra tritici et vnam vrnam vini.
Jtem lego predicatoribus IHIor. libras hallensium, jtem fr a!, rib us minoribus III libras hallensium, jtem ad sanctum Augustinum II libras hallensium, jtem fratribus beate virginis
episcopates wirziburgensis. 363
II libras hallensium , jtem predicatoribus in Mergentheim П libras hallensium. jtem ad sanctum Marc um duas libras hallensium, jtem ad sanctam Agnetam II libras hallensium, jtem penitenti- bus II libras hallensium.
Jtem confessori meo VI libras hallensium.
Jtem Diem aro vicario X libras hallensium, et librum menm paruum matutinalem.
Jtem famulo meo dicto R o t e 1 s e XV libras hallensium, jtem camerario meo X libras hallensium, jtem cellerario meo X libras hallensium. Jtem aliis seruientibus meis diuidentur X libre hallen sium. Jtem Jo han ni IIIIor. libre hallensium.
Jtem oblacionem meam in Hetingesuelt et Hatenhusen, et vitrum meum magnum lapsatum lego domino de Lin a c h.
Jtem lego oblaciones meas in Öteluingen et in Ysingen Wolframo de Grumbach preposito noui monaster i j. Jtem eidem lego II iugera vineti an dem Steine, jtem VII iugera vineti in Gerbrunnen, vt de hoc vineto et oblacionibus predictis soluat annis singulis quinquaginta maldra siliginis et quinque libras de- nariorum vicario capel le omnium sanctorum qui pro tempore fuerit, quousque ei predictos redditus in bonis certis deputet et assignet.
Jtem oblacionem meam in Berthein lego domino F (ride- rico) de St ah elber g, ita ut pro XXX libris emat II jugera vinearum, que lego custodi maioris ecclesie herbipolensis qui pro tempore fuerit, de quibus singulis annis soluende sunt II libre cere ad cameram custodis in choro.
Jtem oblacionem meam in Sultzedorf lego Gotfrido de II obenloch preposito in H auge, ut de illa emat oblacionem siue bona pro centum et XXX libris hallensium in reconpensam oblacionis uendite de �? apella omnium sanctorum, quam ta ut er emptam lego patrueli meo Heinrico iure hereditario possi- dendam.
46*
364 Monumenta
Jtem Friderico in Stillanti petra lego XXX libras hallensium.
Jtem curiam meam que S co last i ci dicitur lego Got(frido) predicto preposito in Hauge, qui in solucionem debitorum meorum dabit centum libras hallensium.
Jtem meam partem curie que Vi tul i dicitur lego 1I( ei tí rico) fratrueli meo. Jtem eidem lego oblacionem meam in Ble i chu elt, vtde illa emat redditus XXX solidorum denariorum et XII librarum cere ad lumen perpetuum et candelas omnium sanctorum.
Jtem oblacionem meam in Hottingen lego Goltsteino, vt de illa det LX libras hallensium in reconpensam canonis forsitan neglecti.
Jtem lego Wolfram o filio quondam F(riderici) militis de Grumbach patrui mei Vu jugera vine ti in Ho h em buch , et II jugera vineti in . . monte, que colit Buke ru s dictus Maler, de quibus predictus Wol(framus) soluet XXX libras hallensium ad debita mea.
Jtem lego domino Heinrico de Wechmar preposito maiori ciphum vitreum, et paruum vitrum lapsum, cum anulo meo meliori.
Jtem lego domino F(riderico) decano II jugera vineti in Schalkeberg, et vnum de anulis meis.
Preterea volo ut fideconmissarij mei conseruent redditus et prouentus oblacionum mearum et omnium rerum mearum aliarum post mortem meam ad duos annos ad exsoluendum legata et debita mea vniuersa, preter redditus ad vicariam deputatos, qui dari debent prout superius est expressum.
Jnsuper volo ut nullus predictorum legatariorum in posses sionem alicuius oblegij curie vel cuiuscunque legati ducatur, aut possessionem accipiat, nisi prius satisfaciat et exsoluat omnia et singula sicut superius est expressum.
episcopates wirziburgensis. 365
Hec insuper omnia prenotatis fideconmissariis meis exequenda irreuocabiliter conmitto in fidem et in animas eorum, ita ut deo racionem reddant in examine extremi iudicij vel exspectent a iusto iudice vlcionem.
Datum et actum anno et die vt supra.
Jn cuius rei testimonium sigillum meum cum sigillis fidecon- missariorum meorum duxi presentibus apponendum.
Hoc testamentum ad fidem libri copiarum signati A (— 5), saeculo XIV conscript!, pagg. 181 et 182 edidimus.
ccxv.
1306, die 2. novembris.
Arbitrium de debitorum solutione necnon aliis articulis capituli ecclesiae herbipolensis statum spectantibus datum.
Ejus publicatio die 13 mensis januarii mim 1307 in capitulo ecclesiae herbipolensis peremtorio habito innovala est.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/9643c0de-0b50-4ec9-8382-e57c4e738d38/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success