useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data)  CXXXI.
Signature:  CXXXI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Boica, Nr. CXXXI. , S. 243
 

ed.
Current repository
Monumenta Boica, Nr. CXXXI. , S. 243

    Graphics: 
    x

    CXXXI.

    1300, die 10. januarii.

    Frater Walchvn us abbas et conventus monasterii in Schon - tal cisterciensis ordinis herb i pol en si s dioecesis notum esse vult, se honorandis dominis canonicis majoris ecclesiae herbipolensis de duabus curiis suis quae dicuntur zu der Eich und zu dem Eichhorn maldrum tritici quod de sola dabatur curia quae dicitur zu der Eich infra festum beati Jacobi et epiphaniam domini dare teneri singulis annis nomine censuali, tali tamen conditionis articulo interjecto, quod — si praedictum maldrum tritici per tres annos im mediate subsequentes dari neglectum sit termino praenotato — prae- dicte duae curiae ad antedictos dominos et eorum ecclesiam omni calumnia propulsata libere devolventur.

    Testes: magister Burchardus officialis curiae herbipolensis, frater Milo quondam abbas in Murrehart, frater Heinricus de Hart heim, Heinricus scriptor capituli herbipolensis, Cunradus de Hvnvelt civis herbipolensis, et alii quam plures fide digni.

    Datum anno domini M°CCC°, in die Pauli primi heremitae.

    Sigillum abbatis praedicti fascia membranacea suspensum est.

    CXXXH.

    1300, die 1. februarii.

    Ecclesia herbipolensis ecclesiam parrochialem in Hopferstat prae- positurae novi monasterii wirziburgensis incorporat.

    Manegoldus dei gracia episcopus herbipolensis ad vni- uersorum et singulorum noticiam cupimus peruenire tam presencium

    '230 Monumenta

    quam eciam futurorum, quod ex parte honorabilium virorum W o 1 - frami de Grumbach prepositi, Gotfridi Ybelacker decani, et capituli ecclesie noui monasterij h or bi polonais nobis est propositum et ostonsum, quod redditus prepositure dicte ecclesie sunt adeo tenues et exiles quod dictus prepositus eorum nequit eisdem fructus prebendarum suarum vt teneretur ex integro mini strare. Vnde nobis supplicarunt humiliter et denoto, vt parrochialem ecclesiam in Hopferstat iani vacantem , cuius juspatronatus ad ipsam preposituram spectare dinoscitur, intuitu supplementi dictarum prebendarum a preposito pro tempore deinceps integraliter faciendi prepositure predicte donare et incorporare paterna sollicitudine dignaremur.

    Nos itaque cultum diuini nominis plantare et ea que ad eiusdem cultus decorem spectant promouere modis omnibus cupienttes, vt pe nuria sev defectibus eorum amputatis conmodius et liberius intendere valeant obsequiis diuinorum, supplicacionibus suis de quibus predi- citur fauorabiliter admissis, prepositure ecclesie eorum noui mona sterij prefate supradictam parrochialem ecclesiam in H op fer stat cum pleno propriettatis et possessionis iure de consensu nostri capituli donamus incorporamus et tradimus per presentes, in eam dictam ecclesiam cum pleno rerum dominio transferentes. Et quod prepositus eorum pro tempore fructus et prouentus predicte ecclesie parrochialis in subsidium prebendarum suarum conuertere possit, predicti capituli consensu accedente, plenam sibi concedimus facul- tatem, ita tamen quod cura animarum in eadem ecclesia minime negligatur, quodque prefata parrochialis ecclesia perpetuum habeat vicarium, cui tantum de ipsius prouenttibus relinquatur quod episcopo et archidyacono loci qui pro tempore fuerint de suis valeat iuribus respondere.

    Vt autem hec nostra donacio cum capituli nostri consensu facta omnibus patefiat, et robur obttineat firmitatis, nec vlla super ea in posterum questio vel dubietatis scrupulus oriatur, presentem paginam conscribi iussimus, et sigillorum nostri et capitulorum tam nostri quam dicte ecclesie noui monasterij appensionibus fecimus

    episcopatus wirziburgensis. 231

    conmuniri. Nos quoque H e i n r i c u s prepositos, �? r n о 1 d u s de- canus, et capitulum ecclesie prefate donacionem et concessionem parrochialis ecclesie superius expresse ratam et gratam habentes, eisdem expresse et ex certa scientia nostra consentimus, et in eui- dens testimonium premissorum presenti pagine sigilla nostra duxi- mus appendenda. Nos eciam Gotfridus decanus, et capitulum ec clesie noui m on as ter i ¡ sepedicte premissa omnia de nostro consensu expresso et ad rogatum nostrum recognoscimus esse facta, sigillum nostrum in eorundem euidenciam hiis litteris appendentes.

    Datum et actum anno domini millesimo trecentesimo, in vigilia purificacionis beate virginis, pontificatus nostri anno XIIo.

    In documento ipso non nisi „pontificatus nostri anno'1 scriptum est.

    Sigilla tria praedicta fitis linteis viridis riibri et flavi colorum suspensa sunt.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.